Fines
Forma
Gestio
Vita
Commemoratio
Sigla
Cambria[1][2] sive Wallia[1][2][3] (Cambrice Cymru; Anglice Wales), est patria in Britannia Maiore. Incolae generaliter Cambrenses vocantur. Linguae praecipuae sunt Cambrica et Anglica. Caput est Cardiffa, ubi aedificium Senatus (Cambrice: Senedd; Anglice: Welsh Parliament) stat. Senatus Cambriae parlamentum devolutum Cambriae est, et singulis quaternis annis, populi Cambriae senatores eligunt.
Claudio Caesare imperante, Cambria a Siluribus, Ordovicibus, Degeanglis colebatur. Silures diu contra Romanos pugnaverunt; anno tamen 74 victi sunt.
Usque ad annum 1974 Cambria in comitatus duodecim divisa est, scilicet Anglesiensem (quae insulam Monam comprehendit), Arvoniensem, Breconiensem, Cereticensem, Denbighiensem, Flintensem, Glamorganensem, Maridunensem, Merionethensem, Monemutensis (interdum in Anglia ordinatus), Montgomeriensem, Penbrochiensem, Radnoriensem.
![]() Regnum |
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Cambriam spectant. |
![]() |
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |
Alanus Michael 1999 • Rhodri Morgan 2000 • Carwyn Jones 2009 • Marcus Drakeford 2018 • Vaughan Gething 2024 | |