Cambrium[1][2] est systema stratigraphicum et periodus geologica.
Divisionem infimam constituit tam aerae Palaeozoicae quam aeonis Phanerozoicae. Abhinc 5 410 ± 10 centies milium annorum coepit, antecessore Ediacario, periodo suprema tam aerae Neoproterozoicae quam aeonis Proterozoicae. Finem habuit abhinc 4 854 ± 19 centies milium annorum, successore Ordovicio, secundum scalam aevorum geologicorum Commissionis Internationalis Stratigraphicae.[3] Phanerozoicum, Palaeozoicum, Cambrium omnia incepta ex antiquissimis ichnofossilibus Treptichnus pedum dantur.
In quattuor series dividitur, quae ab infima ad supremam Terreneuvium, series 2, Maolingium, Furongium appellantur. In decem stadia dividitur, quae ab infimo ad supremum Fortunium, 2, 3, 4, Wuliuum, Drumium, Guzhangium, Paibium, Jiangshanium, 10 appellantur.[4]
E nomine Cambriae regionis Britannicae appellatur. Nomina Anglica ipsius systematis, videlicet Cambrian system, gregumque trium Lower, Middle, Upper Cambrian, e stratis Cambricis et Anglicis agnitorum, primum anno 1835 ab Adamo Sedgwick data et definita sunt.[5][6]
Siderium • Rhyacium • Orosirium • Statherium • Calymmium • Ectasium • Stenium • Tonium • Cryogenium • Ediacarium • Cambrium • Ordovicium • Silurium • Devonium • Carboniferum • Permium • Triassicum • Iurassicum • Cretaceum • Palaeogenicum • Neogenicum • Quaternarium Capsae cognatae: Aeones • Aerae • Periodi • Epochae • Aetates geologicae = Aeonothemata • Aerathemata • Systemata • Series • Stadia stratigraphica | |