Chirographum (sive litterae autographae) ab Hectore Berlioz ad Fredericum Soulié missum.

Chirographum[1] (Graece χειρόγραφος 'manu scriptus') est codex, epistula, libellus, aliudve monumentum litterale ab ipso auctore manu propria scriptum, quod etiam autographum[2] appellatur. Chirographum a manuscripto eo differt, quod illud propria manu auctoris, hoc manu cuiuslibet scribae exaratum est.

Chirographum (sive manus) Alberti Einstein (Princetoniae, 1934).

Chirographum[3] est etiam manus[4] sive personalis scribendi modus scriptoris. Quoniam probabilitas et auctoritas tabularum publicarum apud antiquos in chirographo signoque scriptoris posita erat, chirographum ditatum est significatione obligationis.[5] Chirographo enim aliquis sua manu alicui aliquid promittit,[6] sicut debitor creditori suo cavet.[7]

Nexus interni

Notae

  1. Cic. Fam. 2.13.3; 10.21.3 (Plancus)
  2. Symm. Epist. 3.11; litterae autographae apud Suetonium (Aug. 87).
  3. Cic. N.D. 3.74.
  4. Cic. Att. 7.2.3; Cat.3.5.12.
  5. Gröschler 2006.
  6. Suet. Calig. 12.2.
  7. Digesta 32.1..102.pr; 39.6.18.2.

Bibliographia