Circuitus Franciae (Francogallice: Tour de France) est certamen birotariorum per totam Franciam et saepe alias civitates quotannis aestate adulta habitus.
Hoc anno, Floyd Landis, Americanus, visus est victor; annuntiavit autem die 5 Augusti 2006 Consociatio Birotaria Internationalis eum medicamento illicito usum esse, et victorem ergo esse Oscarem Pereiro, Hispanum, qui in competitorum ordine eum secutus erat.
Lutetiae die 29 Iulii, finito vigensima statione, cursu ab oppido Marcoussis ad Campos Elysios, Albertus Contador Velasco vicit totum circuitum in classificatione generali, et abstulit ius tuniculam flavam super podium victorum gerendi. Eum est secundus in ordine secutus Cadel Evans, Australianus; tertius, Levi Leipheimer, Americanus.
Die 27 Iulii Circuitu Franciae anni 2008 confecto, Carolus Sastre in classificatione generali tenuit prima. Secutus ordine secundus est Cadel Evans; tertius, Bernardus Kohl; quartus, Dionysius Menchov; quintus, Christianus Vandevelde. Anscharius Freire tuniculam viridem et palmam properatorum abstulit; tuniculam maculatam et palmam quorum ascendunt, Bernardus Kohl; tuniculam candidam et palmam principis iuventutis, Andy Schleck; palmam ferocitatis, Silvanus Chavanel. Iam tandem Gert Steegmans vicensimam primam stationem ultimamque, cursum ab oppido Stampis ad Campos Elysios Lutetiae vicit.
Iter circuitus Franciae anno 2009 a Portu Herculis Monoeci Lutetiam tendit.
Iter circuitus Franciae anno 2010 a Roterodamo Nederlandiae Lutetiam tendit.
Ordo | Birotarius et civitas | Victoriae | Anni |
---|---|---|---|
1 | Francia Iacobus Anquetil | 5 | 1957, 1961, 1962, 1963, 1964 |
Belgica Eduardus Merckx | 5 | 1969, 1970, 1971, 1972, 1974 | |
Francia Bernardus Hinault | 5 | 1978, 1979, 1981, 1982, 1985 | |
Hispania Michael Indurain | 5 | 1991, 1992, 1993, 1994, 1995 | |
5 | Britanniarum Regnum Christophorus Froome | 4 | 2013, 2015, 2016, 2017 |
6 | Belgica Philippus Thys | 3 | 1913, 1914, 1920 |
Francia Louisonus Bobet | 3 | 1953, 1954, 1955 | |
Civitates Foederatae Americae Gregorius LeMond | 3 | 1986, 1989, 1990 | |
9 | Francia Lucianus Petit-Breton | 2 | 1907, 1908 |
Belgica Firmin Lambot | 2 | 1919, 1922 | |
Italia Octavius Bottecchia | 2 | 1924, 1925 | |
Luxemburgum Nicolas Frantz | 2 | 1927, 1928 | |
Francia Andreas Leducq | 2 | 1930, 1932 | |
Francia Antoninus Magne | 2 | 1931, 1934 | |
Belgica Sylvère Maes | 2 | 1936, 1939 | |
Italia Faustus Coppi | 2 | 1949, 1952 | |
Francia Bernardus Thévenet | 2 | 1975, 1977 | |
Francia Laurentius Fignon | 2 | 1983, 1984 | |
Hispania Albertus Contador | 2 | 2007, 2009 |