Racemosi Iberis umbellatae corymbi
Commenticium corymbi racemosi exemplar

Corymbus in arte herbaria (botanice) est racemus compositus, laxa ramosissimaque inflorescentia indeterminata, floribus (et fructibus) pedicellatis per ramos secundarios adfixis, sic paniculae similis, sed floribus inferioribus caules longiores habentibus, ergo apice complanato aliquantum umbellae similis.

Brevius, corymbus est "brevis et lata aliquantumque complanata inflorescentia indeterminata cuius flores exteriores primum aperiuntur" (Bailey & Bailey 1976:1213).

Multa genera Maloidearum, sicut Crataegi et Sorbi, corymbos producunt; item corymbi sunt principales florum formae generum Sambuci et Viberni (Weberling 1989:277).

Bibliographia

Fructus Sorbi glabrescentis corymbis crescunt.

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!