Biologia (-ae, f.)[1] est scientia naturalis, quae vitam et organismos vivos describit et investigat, ut eorum anatomia, physiologia, auctus, origines, propagatio, et taxinomia sciantur,[2] systema vitae terrestris melius intellegatur, melioria remedia reperiantur, et agricultura proferatur.
Biologia multos ramos, quaestiones, doctrinas comprehendit, quarum inter gravissimas res sunt quinque principia, quae fortasse sunt axiomata biologiae hodiernae[3]:
Scientia in biologia ad res structurales, physiologicas, evolutionis, systematum, regnorum spectat. Eis cum rebus hodiernae biologiae tamen plurimae quaestiones inexplicabiles restant.
Biologiae hodiernae quoque plures subdisciplinae sunt, vetustiores ut anatomia vel taxinomia, noviores ut informatio genetica, epigenetica, astrobiologia.
Nomen de verbis Graecis βίος, vita, -λογία, studium, emanavit. In lingua Latina "biologia" coniunctus primo anno 1736 ab Suecico medico Carolo Linnaeo in opere suo Bibliotheca Botanica adhibebatur.
Quamquam notio unius disciplinae cohaerentis biologiae saeculo undevicesimo orta est, scientiae biologicae ex moribus medicinae et historiae naturalis emerserunt, qui ad Ayurvedam, medicinam Aegypti antiquae, opera Aristotelis et Galeni extenduntur. Haec scientia antiqua medio aevo elaborata est a medicis philosophisque Musulmanis, inter quos insigniter Avicenna. Per renascentiam Europaeam et novum aevum, cogitatio biologica tempus rerum novarum subiit, propter novum empirismi studium et inventionem multorum organismorum novorum.
Ob nomenclaturam biologicam Carolus Linnaeus systema naturae commentus est. Secundum hoc systema omnis vita hodie est divisa in tres regiones: Archaea, Bacteria, Eucaryota. Olim Archaea et Bacteria sub imperio Procaryota subsummata erant, quia illi organismi nucleum non habent, sed nucleoidem. Virus etiam est res biologica, sed utrum vivat incertum est.
Biologia ex multis disciplinis constat, inter quas sunt sequentes.
Vicimedia Communia plura habent quae ad biologiam spectant. |
Scientia · Astronomia · Biologia · Chemia · Geologia · Mathematica · Medicina · Physica