Panes instrumentis uti possunt. Hic pan ramulo ad cibum nanciscendum utitur.

Intellegentia (ab intellegendo) multis modis variis definitur, inter quos humana logicae, comprehensionis, cognitionis sui, eruditionis, scientiae animi motus, destinationis, creativitatis, quaestionumque respondendarum facultas. Latiore describi potest facultas informationis percipiendae et ut scientia retinendae quae moribus adaptivis intra circumiecta vel quosdam contextus adhiberi potest.

Investigatur intellegentia latissime in hominibus, sed in animalibus non humanis atque in plantis observatur. Intellegentia artificialis, in machinis condita, plerumque in systematibus computatralibus per corpora programmata adhibetur. Intra disciplinam psychologicam, varii theoriae intellegentiae humanae excogitatae sunt. Ratio psychometrica plurimis hominibus nota et investigatissima est, in rebus practicis longe latissime adhibita.[1]

Nexus interni

Notae

  1. U. Neisser. G. Boodoo, T. J. Bouchard, A. W. Boykin, N. Brody, S. J. Ceci, D. F. Halpern, J. C. Loehlin, R. Perloff, R. J. Sternberg, et S. Urbina, "Intelligence: Knowns and Unknowns," American Psychologist 51 (2) (1996): 77. doi:10.1037/0003-066X.51.2.77.

Bibliographia

Bibliographia addita

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad intellegentiam spectant.
Vide Intellegentia in Victionario.
Vicicitatio habet citationes quae ad Intellegentia spectant.
Societates et periodica academica