![]() |
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Cyanosis | |
---|---|
Cognitores | |
Disciplina medica | Cardiologia |
ICD-10 | R23.0, D74.9 |
Rationes clinicae | |
Dyscoloratio caerulea cutis cyanosis dicitur. |
Cyanosis symptoma in medicina dyscoloratio caerulea cutis mucosarumque significat. Coloratio caerulea de formatione deoxyhaemoglobino[1], rarius methaemoglobino vel sulfhaemoglobino, emanat.
Distinguuntur cyanoses in centrales et periphericae. Non raro morbi cordis vel pulmonum cyanosem causant, rarius medicamenta vel aliae drogae. Pigmenta cutis cyanosem dignoscendi inhibere possunt[2]. Tractationes ad causas spectant.
Color cutis mucosarumque maior in parte et pigmentis melanocytorum et erythrocytorum sanguinis dominatur. Erythrocytis coloratio rubra insunt, et color hic sanguinis rubescens de virtutibus partis moleculae haemoglobini, gregis haematis enim, qui oxygenium ligat, emanat. Praeterea in haematis centro atomus ferri Fe invenitur, quod ad rubescentiam addit. Si oxygenium O2 haemati oneratur, color magis ruber apparet, si abest obscurior, "caeruleus" videtur.
De consuetudine cyanosis oxygenium sanguini abesse indicat.
Distinguuntur cyanoses in