De re publica est philosophiae tractatus, quo Marcus Tullius Cicero, auctor huius operis in sex libros divisi, varias rei publicae formas describens suam de optimo genere civitatis opinionem diligenter profert Socraticum sermonem imitans. Pars notissima rei publicae est somnium Scipionis (rep. 6.9-29), imitatio fabulae Er a Platone narratae (pol. 10.614-621).

Marcus Tullius Cicero
Scipio Aemilianus cum Polybio

Profectio operis

Libris tribus de oratore anno 55 a.C.n. confectis Cicero de re publica ratione et via describenda cogitare coepit, sicut Quintum fratrem minorem certiorem fecit litteris mense Maio anno 54 missis.[1] Opus spissum et operosum, tempora incerta et periculosa. Quo factum est, ut consilia condicionesque scribendi proximis mensibus mutarentur.[2] Constat libros sex de re publica editos esse anno 52 aut utique ante quam ineunte Septembri anno 51 pro consule iter in Ciliciam facere coepit.[3] Eodem fere tempore, ut pro certo creditur, etiam in tractatum de legibus incumbebat, sed numquam complevit.[4]

Constat Ciceronem Platonis re publica usum esse exemplari, verumtamen expositionem argumenti ad res Romanas flexisse et accommodasse. Quae antea gesta erant, publicam et privatam vitam Ciceronis perturbaverant, nam primus triumviratus, qua societate privata Caesar, Pompeius et Crassus senatus auctoritatem spernentes summum imperium obtinuerant, Ciceroni optimam rei publicae speciem in mente defixam violabat. Praeterea opera Publii Clodii Pulchri tribuni plebis magno detrimento adfectus erat. Itaque libris de re publica disserentibus etiam, quantum quoque pacto res quae tunc gerebantur ab optimo rerum statu differrent, docere voluit. Ut iram adversariorum suorum vitaret, viros temporum actorum fecit inter se sermonem serentes. Tempore enim et dramatis personis in praeterito positis simulare potuit opiniones periculosas non a se sed a maioribus cogitatas dictasque esse. Quinto fratri tamen opus suum dedicavit. Itaque in praefatione etiam res instantes tractare potuit.[5]

Traditio textus

Maxima pars operis antiquitate posteriore et medio aevo adeo perdita erat, ut paucis exceptis fragmentis apud Nonium Marcellum et Augustinum[6] servatis paene totum opus amissum diu haberetur. Verumtamen Macrobius finem libri sexti, somnium Scipionis, in commentario servavit. Tandem anno 1819 cardinalis Angelus Mai in bibliotheca Vaticana palimpsestum invenit, qui Augustini Enarrationes in psalmos continet saeculo VII superscriptas rei publicae apographo cuidam saeculo IV exarato, adhuc legibili. Qui palimpsestus (Vaticanus Latinus 5757) duas partes primi libri, dimidiam fere partem secundi, minores denique partes reliquorum librorum continet. Textus palimpsesti anno 1822, facsimile autem anno 1934 editum est.[7]

Locus et tempus dramatis

In dialogo illustrium virorum Romanorum sermones in villa Scipionis Aemiliani prope Romam initio anni 129 a.C.n. habiti referuntur. Quattuor annis post Tiberii Gracchi, adversarii Scipionis, tribunatum tumultuosum novem personae (de quibus infra) ferias Latinas celebrantes tres dies de iustitia et optimo statu rei publicae disputant. Cicero forma Platonici sermonis utitur. Scipio, quippe qui saepe loquatur, personam Socratis adsumit.

Dramatis personae

Novem homines inter se colloquuntur: quinque seniores, quattuor iuniores. Qui sunt:[8]

Iustitia

Tertius liber de iustitia disserit. Utrum iustitia opus sit ad rem publicam gerendam an non, in controversiam incidit. Ut propositio subtiliter et copiose perscribi possit, in utramque partem disputandum est: Philus orationem contra iustitiam, Laelius orationem pro iustitia habet.

Philus

Philus dicit iustitiam non naturalem, sed ab hominibus factam esse. Nam sensum iustitiae pro temporibus, pro terris, pro moribus mutari. Praeterea homines solum agere ad maximas utilitates accipiendas. Leges comprobari timore poenae et imbecillitate hominum neque sensu iustitiae a natura dato. Insuper iuste agere indicium stultitiae esse, quod incommoda et civitatibus et privatis efficiantur.

Laelius

Laelius dicit ius, quam „veram legem“ nominat, naturale esse: divinum, sempiternum, individuum, constans esse. Illos improbos, qui verae legi non pareant, naturam hominis fugere. Laelius etiam explicat bellum iustum esse, si salus civium in periculo sit aut bellum pro fide sociorum geratur. Ad hoc addit alias causas belli iusti: iniurias ulcisci et hostes propulsare. Iniusta ea bella esse, quae sine causa suscepta sint. Postea Laelius de hoc argumento Phili, qui expugnationes Romanas iniustas dicit, subtilius disputat: Alios populos ad regendum, alios populos ad serviendum natos esse. Imperio Romanorum subactos vitam meliorem agere quam antea, cum inuria Romanorum praesidio absit.

Translatio

Causa, quam Philus et Laelius disserunt, etiam nostris temporibus tractatur: Iura humana, quae a Nationibus Unitis anno 1946 constituta sunt, omnibus et undique valere, immo innata esse, dicuntur. At contra Thomas Hobbes, philosophus Britannicus, dixit homines imbecillitatis causa in civitates se coniunxisse, ut bellum omnium contra omnes consensu legum ab hominibus scriptarum prohibeatur. Philosophi neuropsychologiae anno 2011 experimentis intellexerunt quendam sensum iustitiae infantibus quindecim menses natos inesse. Qua re suspicio est sensum iustitiae innatum esse.

Notae

  1. Quint. 2.13(12).1 "Scribebam illa, quae dixeram πολιτικά, spissum sane opus et operosum." Cfr Att. 4.14.1.
  2. De scribendi condicionibus disserit Schmidt (2001).
  3. Fam. 15.4.3.
  4. De legibus quando scriptum sit, nescimus, cum omnia desint testimonia philologa. Sed ex circumstantia rerum licet hanc coniectationem audere. Schmidt 1969 & 2001; Rawson 1975.
  5. Zetzel 1995: 4; cfr Schmidt 1969: 33-41.
  6. Qui Ciceronis rem publicam magnopere adhibuit in civitate Dei conscribenda.
  7. Zetzel 1995: 33.
  8. Zetzel 1995: 9-12.
  9. Gracchi soror Sempronia erat uxor Scipionis.
  10. Cum mortis investigatio neglecta esset, varios rumores exstitisse mirum non est. Worthington (1989) varias causas adlatas recenset et dicit Scipionem suo vomitu suffocatum esse, cum ebrius dormitum isset.
  11. De quorum amicitia Cicero in Laelio narrat.
  12. Cic. Brut. 84.
  13. Zetzel 1995: 10, 12.
  14. Cic. Brut. 108.
  15. Cic. rep. 3.28; fin. 2.54.
  16. Cic. de orat. 3.133.
  17. Cic. Brutus 108.
  18. App. Punica 101-104.
  19. Cic. rep. 3.46-48; Zetzel 1995: 10.
  20. Cic. [[Brutus (Cicero)|]] 94.
  21. Cic. Att. 13.6.4.
  22. Cic. Brut. 212.
  23. De Fannii praesentia, vide Heck 1966: 35-36.
  24. Zetzel 1995: 10
  25. Cic. Brut. 117.
  26. Cic. rep. 1.13

Bibliographia

Nexus externi

Vide De re publica (Cicero) apud Vicifontem.
Opera Ciceronis
Cicero
Orationes

Pro Quinctio ·Pro Roscio Amerino · Pro Roscio comoedo · Pro Tullio (fragmenta) · De lege agraria contra Rullum · Pro M. Fonteio (fragmenta) · Verrinae actiones · De imperio Cn. Pompei · Pro Caecina · Pro Cluentio · Pro Rabirio perduellionis reo · In Catilinam: orationes I-IV · Pro Murena · Pro Sulla · Pro Flacco · Pro Archia poeta · Post reditum in Senatu · Post reditum ad Quirites · De domo sua · De haruspicum responsis · Pro Cn. Plancio · Pro Sestio · In Vatinium · Pro Caelio · De provinciis consularibus · Pro Balbo · Pro Milone · In Pisonem · Pro Scauro · Pro Rabirio Postumo · Pro Marcello · Pro Ligario · Pro rege Deiotaro · Philippicae quae dicuntur in M. Antonium orationes I–XIV · Divinatio in Caecilium

Opera rhetorica

De inventione · De partitione oratoria · De optimo genere oratorum · Topica · Brutus · De oratore · Orator

Opera tam philosophica quam
ad rem publicam spectantia
Epistulae

Epistulae ad Atticum · Epistulae ad Brutum · Epistulae ad Quintum fratrem · Epistulae ad familiares

Opera poetica

Arati Phaenomena (versio carminis astronomici quod "admodum adulescentulus" fecit) · Marius · De consulatu suo