Deconstructio (Francice déconstruction) est theoria litteraria et philosophia linguae plerumque ex Iacobi Derrida libro De Grammatologia (1967) deducta. Principia deconstructionis sunt quod omnes litterae et philosophiae Occidentales metaphysicae praesentiae tacite confidunt, a notione destructionis (Theodisce Abbau) libri "Sein und Zeit" motae,[1][2] ubi significatio in re ipsa per praesentiam puram facilis posita est.[3][4] Deconstructio negat praesentiam puram fieri posse, et ergo veram significationem in re ipsa positam.Lapsus in citando: Invalid parameter in <ref>
tag[5]