Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Dellium, ipso loco Dilli vel Dehli[1] enuntiatum, rite Territorium Capitale Nationale Delliense, est maxima area metropolitana et secunda metropolis numero civium in India.[2][3][4][5] Dellium est octava orbis terrarum metropolis, 16 753 235 habitantibus in territorio tempore census 2011. Sunt paene 22.2 milliones habitantium in regione urbana, quae etiam Noidam, Noidam Maiorem, Ghaziabad, Gurgaon, et Faridabad, cum aliis oppidis minoribus, comprehendit.[6]
Nomen Dellii saepe ad regiones urbanas prope Territorium Capitale Nationale spectat, atque adeo ad Novum Dellium, caput Indicum, quod intra metropolem iacet. Quamquam Unionis territorium a gubernatione foederata administrata, NCT hodie est civitatis Indiae simile, legislatura praedita, et superiore iudicio exsecutivaque ministrorum concilio, capite principe ministro. Novum Dellium, a gubernatione Indiae et gubernatione Dellii coniunctim administratum, etiam est caput Territorii Capitalis Nationalis.
Regio urbis, ad ripas Fluminis Yamunae sita, continenter post saeculum 6 a.C.n. vel ante habitata est,[7] sed habitatio humana creditur post secundum millennium a.C.n. coepisse.[8] Dellium late habetur situs Indraprasthae, commenticii capitis Pandavas tempore Mahabharata.[9] Dellium in historiam emersit maior urbs rerum politicarum, culturae, et commercii secundum itinera mercaturae inter Indiam septentrio-occidentalem et Planitiem Gangeticam, sultanatibus Delliensibus orsis.[10][11] Id est situs multorum monumentorum antiquorum et mediaevalium, et locorum reliquiorumque studii archaeologici. Anno 1639, Shahjahan imperator Mughal novam urbem muro cinctam Dellii aedificavit, quae caput erat Imperii Mughal a 1649 ad 1857.[12][13]
Urbi Dellio clima est subtropicum humidum per enumerationem Köppen–Geiger sed atypicum, frigidum a medio Decembri ad Februarium medium, die frigidissimo circiter 4 Ianuarii incidente; calidum ab Aprili ad Octobrem, hippalo a die circiter 29 Iunii saeviente; temperatura aëris media mense Ianuario 14° atque mense Iunio 33°, minima inter 8° et 28°, maxima inter 21° et 39°, sed minima extrema usque hodie nota −2.2°, maxima extrema 48.4°; pluviis mensibus Novembri et Decembri 9 mm, mensibus Iulio et Augsuto 236 mm, anno toto ad 790 mm elevatis; diebus pluviosis per annum totum fere 73 incidentibus; humiditate relativa inter mensuras 33% mense Maio et 73% mense Augusto reperta, horis solis fulgentis mense Iulio 166, mense Octobri 270, per annum totum 2 685 repertis.[14]
Dellio sunt urbes sorores sequentes:[15]
Urbs | Locus geographicus | Civitas | Post |
---|---|---|---|
Seoul | Area Capitis Civitatis Seoul | Respublica Coreana | |
Sicagum | Metropolitana Sicagi area | Civitates Foederatae | 2001[16] |
Londinium | Anglia+ | Britanniarum Regnum | 2002[17] |
Angelopolis | Los Angeles Comitatus Californiae | Civitates Foederatae | |
Sydneium | Nova Cambria Australis | Australia | |
Kuala Lumpur | Selangor | Malaesia | |
Moscua | Medius Districtus Foederalis | Russia | 2002[18] |
Tokyo | Regio Kantō (insulae Honshū) | Iaponia | |
Ulan Bator | Mongolia medio-orientalis | Mongolia | 2002[18] |
Petropolis | Districtus Foederalis Septentrio-Occidentalis | Russia | 2002[18] |
Lutetia (Urbs Socia) | Insulae Franciae (regio) | Francia | 2006[19] |
Fukuoka Praefectura (Regio gemella) | Kyushu | Iaponia | 2007 |
Universitas Dellii anno 1922 constituta est.
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Dellium spectant. |
![]() |
Situs geographici et historici: Locus: 28°40′0″N 77°13′0″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия |
Agra • Allahabadum • Amedebatum • Amritsar • Aurangabad • Bengalurus • Bhopala • Calcutta • Coimbatore • Dellium • Dhanbad • Faridabad • Ghaziabad • Gualeorum • Haora • Hyderabadum • Iaipura • Indore • Jabalpur • Jodhpur • Kalyan-Dombivli • Kanpur • Kota • Lakhnau • Ludhiana • Maderaspatanum • Madura • Merath • Mumbai • Nagpur • Nashik • Navi Mumbai • Patna • Pimpri-Chinchwad • Pune • Rajkot • Ranchi • Raipur • Srinagar • Surata • Thane • Vadodara • Visakhapatnam • Varanasi • Vasai-Virar • Vijayawada