Demagogus (Graece δημαγωγός, Francice démagogue e Graeco demos 'populus, vulgus' et agôgê 'gubernatio'), vel plebicola[1] vel publicola,[2] est dux civilis in democratia qui animi motus, timores, praeiudicatas opiniones, et ignorantiam inferiorum classium socioeconomicarum provocat ut potestatem capiat et propositis civilibus faveat. Demagogi ad discrimen civitatis tractandum deliberationi plerumque adversantur et actionem proximam et aliquando violentam suadent; adversarios moderatos et providos infirmos vel etiam debiles appellant. Demagogi iam antiquae democratiae Atheniensi perniciei fuisse habebantur. Praecipua enim infirmitate democratiae abutuntur: quia populis est potestas ultima, nihil prohibet ne populi hanc tradant potestatem homini qui improbissimos allicit.
Athenis demagogi populum adsentationibus et malis consiliis multum laesisse putabantur. Ita Aristoteles[3] demagogiam nasci existimabat quotienscumque lex regnare desierat atque multitudo spretis legibus ad libitum omnia decretis regebat. Demagogos eodem modo populo famulari ad eum decipiendum scribebat atque adsentatores tyranno[4]. Quocirca democratiam inter depravatas constitutiones ponebat[5]. Quod idem priore saeculo in Equitibus suis iam ostenderat poeta Aristophanes cum dominum Demum (hoc est 'Populum') et eius servum Cleonem in scaenam induxit. Nam populus cum imperare superbus sibi videtur revera demagogis morem gerit qui multitudinis domini fiunt dum verbis blandis eam ad suam voluntatem rapiunt. Itaque Aristoteles memorabat antiquitus demagogos (populi duces) tyrannos fieri solitos quia exercitus simul ducebant, suo vero tempore oratores plerumque esse[6] qui populum excitant.
Iosephus McCarthy[7][8][9] fuit Senator Civitatum Foederatarum ex civitate Visconsinia ab 1947 ad mortem, anno 1957. Quamquam orator debilis,[10][11] innotuit in Civitatibus Foederatis annis 1950 ineuntibus, aetate ex eo Aetas McCarthyana aliquando appellata, cum neglegenter et ferociter pronuntiaret locos altos in republica et militia Civitatum Foederatarum communistis infestos[12] fuisse,[13] secundum Terrorem Rubrum augens. Ad ultimum, ab Eduardo R. Murrow aliisque fortibus scriptoribus actorum et politicis provocatus, quia documenta eius affirmationum dare non potuit, notatus est a Senatu anno 1954, et gratiam etiam apud homines inscitos mox amisit.[14]
![]() |
Vicicitatio habet citationes quae ad Iosephum McCarthy spectant. |