Sestertius Romae 37/38 percussus : Gaius imperator cum sororibus AGRIPPINA, DRVSILLA, IVLIA

Drusilla seu Iulia Drusilla (nata die 16 Septembris 16; mortua die 10 Iunii 38) fuit filia Germanici et Agrippinae maioris et soror Gaii imperatoris. Uxor Marci Lepidi erat, sed a fratre quoque amabatur, qui eam post mortem sub nomine Diva Drusilla Panthea per senatus consultum inter deas rettulit; cultu et sacerdotibus et statua in templo Veneris honoravit. Feminas, cum testimonia ponebant, per eius nomen iurare iussit. Quin etiam anno 41 Gai iussu senatus eosdem honores ad diem natalem Drusillae decrevit atque divi Augusti[1]. Mortuo Caligula, qui sororis desideratae gratia filiam quam e Caesonia uxore genuerat Drusillam appellavit[2], illi honores satis ridiculi visi sublati sunt.

Fontes

Notae

Bibliographia

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!