Endopterygota (Graece endon 'intra' + pterón 'ala' + Latina nova -ota 'habens'), etiam Holometabola appellata, sunt superordo insectorum intra infraclassim Neopterorum quae distinctas stationes larvales, pupales, adultasque subeunt. Totam metamorphosin patiuntur, et stationes larvales adultaeque structura et moribus inter se magnopere differunt, quod holometabolismus appellatur, totam corporis commutationem (metamorphismum) complectens.
Endopterygota, superordo insectorum maxime varius, plus quam 1 millionem specierum viventium inter undecim ordines digestarum comprehendit, quae insigniter sunt lepidoptera, diptera, siphonaptera, anthophila, formicae, coleoptera, atque alia insecta.[1] Prima endopterygotorum fossilia ex carbonifero manent.[2]
Endopterygota in tris greges aliquando digeruntur, qui sunt Neuropterida (Neuroptera, Megaloptera, Raphidioptera, Strepsiptera, Coleoptera), Hymenopteroida (Hymenoptera), et Panorpida (Siphonaptera, Diptera, Trichoptera, Lepidoptera, Mecoptera).
Analysis molecularis phylogeniam endopterygotorum explicavit, ut in cladogrammate infra monstratur.[3][4]
Endopterygota |
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Endopterygota ab Exopterygotis distinguuntur per modum quo alae crescunt. Endopterygota alas intra corpus gignunt et magnam metamorphosin per stationem pupalem subeunt; exopterygota autem alas extra corpus gignunt, et stationem pupalem non subeunt, quae proprietas plesiomorphica appellatur. Etiam in odonatis (anisopteris et zygopteris) aliisque gregibus invenitur, qui non Neoptera, sed basalior inter insecta sunt.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Endopterygota spectant (Endopterygota, Holometabola). |
Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Encyclopedia of Life • Fossilworks |