Sol est fons solaris telluris electricitatis.
Calefactio aquae.
Domus Solaris #1, apud Institutum Technologiae Massachusettense anno 1939 aedificata.
Cratera parabolica vaporem coquendi Auroville Indiae efficit.
Disinfectio aqua solari effecta in Indonesia.
Caldaria in Westlandia, municipio Nederlandico, holera, fructus, floresque producunt.
Coacervatio energiae thermalis: statio electricitatis solaris ad Andasol lacus salis liquefacti ad energiam solarem coacervandam adhibet.
Participes in officina de progressu qui sustineri potest laminas solares in Monterrey Institute of Technology and Higher Education Mexicopoli in tecto aedificii in campo universitario inspiciunt.

Energia solaris est lux et calor e sole radiantes, qui per technologias evolventis sicut calorificatio solaris, photovoltaica, energia thermalis solaris, architectura solaris, officinae electricitatis salsae, et photosynthesis artificiosa extrahuntur et continentur[1]; quae energia est fons energiae renovabilis magni momenti, et eius technologiae aut solarem passivam aut solarem activam late describuntur, secundum modum per quem energiam solarem capiant atque in electricitatem solarem distribuant. Inter activas artes solares sunt ratio photovoltaica, electricitas solaris contracta, et calorificatio aquae solaris ad energiam continendam. Inter passivas artes solares sunt orientatio aedificiorum ad solem, selectiio materiarum quibus est massa thermalis vel proprietates quae lucem dissipant, et designatio spatiorum quae aerem naturaliter movent.

Nexus interni

Notae

  1. Energy (rsc.org).

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad energiam solarem spectant.