Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Mexicopolis[1] sive Mexicum[2][3][4] (Hispanice México), est caput et maxima urbs civitatis Mexici in America Septentrionali, media valle Mexicana sita, altitudinem habens circa 2240 metrorum super maris aequor. Principalis locus est rerum tam civilium quam culturalium Mexicanarum atque emporium omnis Americae Latinae.
Urbium capitalium Novi Mundi fere quadraginta Mexicopolis est antiquissima, a principio ab Aztecis in insula lacus Texcoco anno 1325 nomine Tenochtitlan condita, sed obsidione Hispanorum anno 1521 paene deleta, statim sub forma municipii refecta et in praesidium viceregni Hispanici mediae Americae mox erectum. Libertate harum regionum anno 1810 proclamata, Mexicopolis caput imperii et mox foederationis Mexicanae facta est.
Ex hac urbe sola pagus foederalis consistit, iam anno 1824 definitus. Pagus foederalis, cui anno 2015 incolarum 8 918 653 sunt, non civitas inter alias quae foederationem Mexicanam constituunt, sed communis pars eius foederationis habetur. In sedecim regiones urbanas (delegaciones) divisus est. Recentius zona metropolitana vallis Mexicanae multo latior instituta est, omnium Novi Mundi conurbationum maxima, quae anno 2010 circa 20 116 842 incolarum habuit. Ab anno 1997 gubernator urbis legatique camerae legislativae comitiis popularibus eliguntur; quibus comitiis usque hodie omnibus factio revolutionis democraticae victrix fuit.
Nomen urbanum ab hominibus conditae qui se Mexica, nos Aztecos appellare solemus, fuit Tenochtitlan (fontibus Latinis Temistitlana). Quod nomen Hispani conquisitatores non reiecerunt, sed cum nomine populi coniunxerunt. Municipium, ita México Tenochtitlán anno 1524 appellatum, iam anno 1585 nomine simpliciori Ciudad de México ('civitas Mexicanum') agnitum est. Insignia municipii, anno 1523 ab imperatore Carolo decreta, castello aureo urbem insularem Temistitlanam indicant, fundo caeruleo lacum circumiacentem, pontibus aureis tribus moles tres pontibus interruptas quae e terra firma in urbem tendebant.
Urbem Temistitlanam die 20 Iunii 1325 conditam asseverant Annales de Tlatelolco, aliis fontibus varios dies intra periodum 1320/1332 proponentibus. In lacu Texcoco iuxta ripam orientalem posita est ad meridianam eiusdem insulae partem, ubi ad borealem partem urbs Tlatelolco a gente cognata fere eodem tempore condita est. Hac enim valle nonnullae urbes, quae et civitates liberae, haud longe inter se distantes florebant. Reges autem Temistitlanae, latiore graduatim potestate vindicata, saeculo sexto decimo ineunte per montes ad orienten versus usque ad litora Sinus Mexicani, occidenti ad oram Oceani Pacifici mercatores, gubernatores, regulos tributarios constituebant. Eo igitur sicut ad imperii metropolim Ferdinandus Cortesius die 8 Novembris 1519 perveniens regem Mutezumam mox incarceravit et die 29 Iunii 1520 interfecit, populum dominare coepit, comites Hispanos introduxit, ipsam urbem capitalem (e qua breve temporis spatium expulsus est) inter menses Maium et Augustum anni 1521 reconquisivit et magna parte destruxit.
Inter ruinas Temistitlanae Mexicopolis die 13 Augusti 1521 a Cortesio condita est. Ibi habitationes Hispanorum optimatum media urbe, indigenarum in suburbiis congregatae sunt, omnibus autem in foris et macellis intermixtis. Ibi archiepiscopi Mexiconenses seu Mexicopolitani provinciam ecclesiasticam Novae Hispaniae regebant, quorum primus Ioannes de Sumaraga die 20 Augusti 1530 instauratus est, eccclesia cathedrali media urbe e lapidibus Templi Maioris deorum Vitzliputzli et Tlaloc constructa. Ibi et reges vicarii pro rege Hispanico praesidia sua statuerunt, quorum primus Antonius de Mendoza a die 14 Novembris 1535 imperabat. Restructionem magnificationemque urbis Mexicopolis inter pestilentias Novi Mundi descripsit Toribius Motolinía Franciscanus:
Urbs Mexicopolis saeculis XVII et XVIII emporium magnum (medio continente inter oceanos Atlanticum et Pacificum positum), caput viceregni Novae Hispaniae et viceregis sedes, sedes etiam provinciae ecclesiasticae magis magisque florebat. A die 27 Septembris 1821, libertate Mexici restituta, Mexicopolis caput huius novae civitatis foederalis factus est, ac die 18 Novembris 1824 in pagum foederalem elevatus est. Dum bellum inter Mexicum et Civitates Foederatas saeviebat, variis proeliis anno 1847 in pago foederali actis, milites Civitatum Foederatarum castellum Chapultepec obsederunt et ceperunt. Saeculo undevicensimo exeunte, praeside Mexicano ab 1876 ad 1911 Porphyrio Diaz, urbs capitalis magnopere reconstructa est ad imitationem Lutetiae a barone Haussmann renovatae. Urbs anno 1900 incolarum fere 500 000 per saeculum vicensimum etiam citius crescens numerum hominum 9 000 000 anno circiter 1980 attigit. Ibi Olympia aestiva 1968 celebrata sunt. Ferrivia metropolitana anno 1969 inaugurata est. Ex anno 1997, magister urbis comitiis popularibus electus est.
Urbis foro principali (hodie Zócalo nuncupato), eodem loco ubi Azteci ferias celebrabant posito, adstant Ecclesia cathedralis Mexicopolitana, Palatium regiminis Mexicani (atque olim viceregis Novae Hispaniae), praesidium regiminis urbani, porticum vetus mercatorum, ubi alimenta venditabantur. Media urbs Mexicopolis in Patrimonio Mundiali UNESCO enumeratur.
In loco "Guadalupia" appellata Ioannes Didacus anno 1531 dixit se virginem Mariam saepe vidisse. Guadalupiae celeberrima basilica in honorem Virginis erecta est.
Inter incolas Mexicopolis notabiles enumerandi sunt: religiosi Toribius Motolinia, rerum gestarum scriptor, et Bernardinus de Sahagun linguae Navatlacae rerumque Aztecarum interpres laboriosissimus; artifices Frida Kahlo et Didacus Rivera qui in regione urbana Coyoacán habitabant; Alexander González Iñárritu, moderator cinematographicus; poëta Iosephus Aemilius Pacheco; Iosephus Vasconcelos educator et politicus.
Inter scholas superiores Mexicopoli constitutas sunt universitas nationalis autonoma, schola libera iuris, universitas Iberoamericana, universitas Panamericana, Institutum Technologicum Autonomum Mexicanum. Bibliotheca Nationalis Mexicana, anno 1833 condita, hodie apud universitatem autonomam deposita est.
Musea principalia sunt Museum Artium Nationale, Palatium Bellarum Artium, Museum Artium Recentiorum, Museum Nationale Anthropologiae, museum nationale historicum in castello Chapultepec visitandum. Opera Fridae Kahlo maritique Didaci Rivera in domibus ipsius Fridae Kahlo atque amicae Dolores Olmedo, hodie in musea conversis, ostentantur.
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Mexicopolim spectant (Mexico, D. F., Mexico City). |
Aquae Calidae • California Inferior • California Inferior Meridionalis • Campecum • Chiapa • Chihuahua • Civitas Angelorum • Civitas Mexici • Civitas Sancti Ludovici Potosiensis • Coahuila • Colima • Durangum • Guanaxuatum • Guaxaca • Guerrero • Hidalgum • Mechoacana • Morelum • Naiaritis • Nova Legio • Queretarum • Quintana Roo • Sinaloa • Sonora • Tabasca • Tamaulipas • Tlaxcala • Vera Crux • Xalisca • Yucatania • Zacatecae • • Pagus foederalis Mexicanus | |
Angelopolis in California • Angelopolis in Mexico • Antoniopolis • Calgaria • Civitas Iuarezensis • Dallasium • Didacopolis • Dominicopolis • Ecatepec de Morelos • Guadalaxara • Havana • Hustonia • Leon • Managua • Mexicopolis • Mons Regius • Monterrey • Nezahualcóyotl • Novum Eboracum • Philadelphia • Phoenix • Portus Principis • Sicagum • Tigiuana • Torontum • Urbs Guatimalensis • Zapopan
Ordine alphabetico enumeratae: Belmopanum • Castries • Dominicopolis • urbs Guatimalensis • Havana • Ima Tellus • Kingstown • Managua • Mexicopolis • Nassovia • Ottavia • urbs Panamensis • Pontipolis • Portus Hispaniae • Portus Principis • Regiopolis • Roseau • urbs Sancti Georgii • urbs Sancti Ioannis • urbs Sancti Iosephi • urbs Sancti Salvatoris • Tegucigalpa • Vasingtonia
Sub civitatum nominibus annexae: Antiqua et Barbuda • insulae Bahamenses • Barbata • Beliza • Canada • Civitates Foederatae Americae • Cuba • Dominica • res publica Dominicana • Granata • Guatimalia • Haitia • Honduria • Iamaica • Mexicum • Nicaragua • Costarica • Panama • Salvatoria • Sancta Lucia • Sanctus Christophorus et Nives • Sanctus Vincentius et Granatinae • Trinitas et Tabacum