Erythrae, -arum f. (GraeceἘρυθραί, Neograece Λυθρί, TurciceIldırı) est oppidum parvum Turciae quae sub monte Coryco iacet inter ruinas urbis satis clari Ioniae antiquae. Ibi olim vites cultae sunt. Archestratus igitur de φερεσταφύλοις Ἐρυθραῖς scil. "Erythris viniferis" cantat (vide infra); incolae Mimantis montis, qui ad boream versus surgit, Herculem adorabant "Ipoctonum", scilicet qui ipes vitium interficit.[1] Ibi et silvae virebant venatoribus prosperae.[2] Panem Erythrarum pistoresque Lydos laudavit saeculo IV a.C.n. Archestratus: