Ethica feministica est conspectus ethicae cuius fundamenta sunt fides ratiocinationem ethicam usitate moralem mulierum experientiam minoris aestimavisse, qua pro causa ethicam vertere constituit per holisticam conatum feministicam ad eam commutandam.[1]

Notio

Philosophi feministae iudicaverunt ethicas traditionales conspectus virorum praestantissime exprimere, conspectus mulierum minime respicientes. Custodia, morales vitae privatae res, et curae familiae usitate res leves visae sunt. Feminae generatim ethice immaturae et leves contra mares depinguntur. Ethica usitata mores sociales masculos magni aestimat, sicut "libertas, autonomia, intellectus, voluntas, prudentia, hierarchia, dominium, cultura, transcendentia, productus, asceticismus, bellum, et mors,"[2][3] moresque sociales muliebres parvi aestimat, sicut "interdependentia, communitas, conectere, partire, animi motus, corpus, fiducia, absentia hierarchiae, natura, immanentia, ratio, gaudium, pax, et vita."[4][5] Ethica traditionalis consuetudinem virilem habet, in quo ratio moralis per formam regularum, iurum, universalitatis, et aequitatis videtur; muliebris autem rationis moralis intellegentia coniunctiones, curas, favorem, et partialitatem exprimit.[6]

Nexus interni

Notae

  1. R. Tong et N. Williams, Stanford Encyclopedia of Philosophy, Feminist Ethics, primum editum 12 Maii 1998; amplificatum 4 Maii 2009.
  2. Anglice: "independence, autonomy, intellect, will, wariness, hierarchy, domination, culture, transcendence, product, asceticism, war, and death."
  3. Jaggar 1992.
  4. Anglice: "interdependence, community, connection, sharing, emotion, body, trust, absence of hierarchy, nature, immanence, process, joy, peace, and life."
  5. Jaggar 1992.
  6. Jaggar 1992.

Bibliographia

Nexus externi