Σπεῦδε βραδέως fuit dictum Augusti principis.[1] Desiderius Erasmus in Adagiis proponit Augustum a verbis Aristophaneis ludicris inspiratum quae sunt Σπεῦδε ταχέως (scil. "Festina cito").[2]
Dictum Augusteum Latine redditur Festina lente, cui titulo Erasmus commentationem suam subiungit.[3] Haec fuit sententia Aldi Manutii, typographi ac scriptoris Italici.