Gaius Atilius M.f. Regulus Serranus (natus saeculo 4 aut 3 a.C.n., mortuus post annum 250 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.
Et filii Marcus (anno 227) et Gaius (anno 225) consules Romani fuerunt.
Anno 257 a.C.n. inter Primum Bellum Punicum una cum Gnaeo Cornelio P.f. Blasione (II) primo consul electus est atque classe Romana naves hostium apud Aeolias Insulas vicit[1]. Anno 250 iterum consulatum gessit, nunc cum Lucio Manlio A.f. Vulsone (II). Hoc anno consules Lilybaeum urbem in Sicilia situm frustra oppugnabant et deinde obsidebant[2].
Antecessores: Aulus Atilius A.f. Calatinus et Gaius Sulpicius Q.f. Paterculus |
Consul 257 a.C.n. cum Gnaeo Cornelio P.f. Blasione II |
Successores: Lucius Manlius A.f. Vulso Longus et Quintus Caedicius Q.f. |
Antecessores: Lucius Caecilius Metellus et Gaius Furius Pacilus |
Consul 250 a.C.n. cum Lucio Manlio A.f. Vulsone Longo II |
Successores: Publius Claudius Pulcher et Lucius Iunius C.f. Pullus |