Georgius Fishta.

Georgius (vulgo Gjergj) Fishta (natus Fishtë in Blinisht (Lezhë) in hodierna Albania, tum Imperio Ottomanico, die 23 Octobris 1871; mortuus Scodrae in urbe Albanica die 30 Decembris 1940) fuit poeta, refector (rilindas), presbyter Catholicus, nationalista, politicus, editor, et interpres Albanicus. Praeses insigniter fuit consilii Congressus Monastiriensis qui ratum abecedarii Albaniani fecit. Anno 1921 vice praeses parlamenti Albanici creatus est, annoque 1937 Lahuta e Malcís finivit et publicavit, poema epicum dialecto Ghegico linguae Albanicae scriptum. Quod magnum opus, 17 000 versuum continens, Ilias Albanicus aestimatur.[1] Sodalis Academiae Artium et Scientiarum Italicae et caput provinciae Franciscanae Albaniae fuit. Hylli i Dritës periodicum (1913) et Posta e Shypnisë diarium (1916–1917) edidit.

Opera

Notae

  1. "Gjergj Fishta: Gjuha shqype," kosova.albemigrant.com, 5 Maii 2010.

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Georgium Fishta spectant.