Hecate (Graece Ἑκάτη) fuit dea religionis Graecae quae cum compitis, ignibus, magica magisque, divinatione, et herbis tam utilibus quam venenosis coniuncta est. Binas facies gerens depingitur, atque tardius triformis. Trivia, nomen Latinum, illi, sed etiam Dianae, attribuitur. Temporibus mythicis Medea Hecaten maxime omnium deorum venerari atque cultu domestico honorare dicebatur[1].
In insula Aegina praecipue antiquitus honorabatur ubi mysteria ab Orpheo secundum fabulam condita in eius honorem quotannis celebrabantur. Eius statua ibi adhuc simplex erat (unum caput, unum corpus). Athenis vero ad templum Victoriae Apterae triformis erat.
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Hecaten spectant. |