Herodii vestigia e caelo conspicua.

Herodium est arx et domus regia ab Herode Magno inter 25 et 15 a.C.n. aedificata in tumulo manu hominis facto circiter 15 km a Hierosolymis distante. Quod aedificium mausoleum quoque illius regis fuit,[1] etsi non omnes archaeologi de sarcophago eius hodie consentiunt. Duae domus regiae erant : altera summo in colle bene munita, altera spatiosior atque ob aquarum copiam amoenior, sub colle posita. Modica urbs circumiacebat.

Hunc locum adhuc nudum elegit Herodes ut magnam victoriam anno 40 a.C.n., eo ipso tempore quo Parthi provinciam Romanam invaderant, ibidem de Iudaeis Hasmonaeorum dynastiae faventibus relatam commemoraret[2]. Anno 70 captis Hierosolymis, Herodium una e tribus arcibus fuit (aliae erant Masada et Machaerus) quae Romanis portas aperire recusarunt : anno 72 tandem a legato Lucilio Basso capta[3] et diruta est. Tertio bello Iudaico Herodium a legato Simonis Barchochebae occupatum unum e capitibus rebellionis denuo fuit.

Ipsae excavationes Israelitorum archaeologorum quae nuper mausoleum Herodis detexerunt dissensiones moverunt quia Herodium hodie in territorio ab Israelitis quidem occupato sed a Palaestinis futurae civitati destinato positum est.

Fontes

Media arx regia.

Si vis plura legere

Notae

  1. BI I.673. Ant. Iud. XVII.199.
  2. BI I.265.
  3. BI VII.163.

Nexus externi