Wikidata Hildegardis Bingensis
Res apud Vicidata repertae:
Hildegardis Bingensis: imago
Hildegardis Bingensis: imago
Nativitas: 1098; Bermersheim vor der Höhe
Obitus: 17 Septembris 1179; Kloster Rupertsberg
Patria: Sacrum Romanum Imperium

Memoria

Sepultura: Saint Hildegard parish church in Eibingen
Sanctus (feriae die 17 Septembris)
Hildegarda somnium accipit et librario dictat.
Hildegardis Bingensis, e collectione "Wellcome Images"

Hildegardis vel Hildegarda Bingensis (Theodisce Hildegard von Bingen, nata Bermersheim vel Niederhosenbach die 16 Septembris 1098; mortua Bingii, in monasterio ad Rupertsbach die 17 Septembris 1179) Germanica fuit magistra et abbatissa mysticaque et poesis musicaeque auctrix. Rhenensis sibylla nuncupata. Ioannes XXII Papa anno 1324 Hildegardem beatificavit. Die 10 Maii 2012 Benedictus XVI Papa cultum Hildegardi multis in locis iam exhibitum[1] ad universam Ecclesiam extendit, quod canonizatio aequipollens vocatur. Die 7 Octobris eiusdem anni Benedictus Papa eam tricesimam quartam Doctorum Ecclesiae, una cum Sancto Ioanne Abulensi proclamavit.

Vita

Hildegardis vel Hildegarda nobili loco nata est. Die 18 Aprilis 1163 Fridericus I Imperator monasteria abbatissae Hildegardis sub tutelam imperialem posuit.

Divinae harmoniae

Musica gratissima erat Hildegardi. Describebat illam ut viam ad Paradisi laetitiam et pulchritudinem recipiendas. Secundum Hildegardem, ante culpam, pulchram Adamus vocem habebat et cum angelis Domino canebat laudes. Ab hominis casu, musica mundana creata et instrumenta musicalia facta ad Deum recte adorandum.

Hildegardis etiam compositrix musicae monodicae fuit. Inter compositiones eius antiphonae, responsoria, hymni, unum Kyrie et drama liturgicum qui Ordo virtutum inscribitur connumerantur[2].

Philologica

Hildegardis excogitavit linguam artificiosam quam Linguam ignotam appellavit. Quo sermone, vere agitur de simplici verborum collectione, nemo alius usus est.

Opera

Editiones textuum

Editiones compositionum musicalium

Manuscripta

Alii fontes

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Hildegardam spectant.
Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Grove Art • Classical Archives • Deutsche Biographie • Store norske leksikon


  1. Exempli gratia in archidioecesi Wratislaviensi. Vide Officia propria Archidioecesis Wratislaviensis iussu et auctoritate eminentissimi ac reverendissimi domini Adolfi Bertram (...) recenter edita, Pars autumnalis (Pustet, Ratisbonae 1940): "Die 17 Septembris, S. Hildegardis Virginis" [p. 15*]
  2. Hildegard von Bingen, Lieder. [Pudentiana Barth OSB, Immaculata Ritscher OSB & Joseph Schmidt-Görg (ed.)] Otto Müller Verlag, Salisburgi, 1969.