Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Hispellum[1][2][3][4] (-i, n.) (alia nomina[4]: Hyspellum, Ispelum, Spellum et cetera) (Italiane: Spello) est oppidum Italiae et municipium, circiter 8715 incolarum, in regione Umbria et in provincia Perusina situm. Hispelli incolae Hispellani[3] vel Hispellenses appellantur. Temporibus antiquis Hispellates[5] dicebantur.
Nomina latina urbis fuerunt[4]: Hispellum, Colonia Flavia Constans, Colonia Julia, Colonia Julia Hispella, Hyspellum, Ispelum, Spellum.
Nomina latina incolarum fuerunt[4]: Hispellani, Hispellenses, Hispellatenses, Ispellenses, Spellenses. Hispellates[6]
Hispellum municipium romanum fuit et a Iulio Caesare Splendidissima Colonia Julia appellata est. Ut apud Plinium minorem[7] legimus, imperator Augustus regionem circa fontem fluminis Clitumni Hispellatibus 'dono dedit', ubi balineum publice hospitiumque praeberent. Fuit ergo id oppidum acceptissimus locus refectionis ac recreationis.
Hispellum fuit sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae et hodie Sedes Titularis Ecclesiae Catholicae Romanae. Nomen sedis episcopalis Dioecesis Hispellana[3] est. Hodie municipium ad Dioecesem Fulginatensem pertinet.
Aquatino, Capitan Loreto, Collepino, Limiti, San Giovanni.
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Hispellum spectant. |
![]() |