Hymni Homerici (οἱ Ὁμηρικοὶ ὕμνοι) sunt collectio 33 carmina Graecorum, quibus dei Graeci antiqui laudantur sive invocantur. Carmen tricesimum quartum "hospitem" adloquitur. Longitudo a paucis versibus (Hymno secundo in Demetram sunt tantum tres) usque ad 580 (Hymnus in Hermam) versus. Metrum est sicut in operibus Homeri hexameter, etiam lingua Homericae similis est.
Datatio exacta disputatur; hymni inter septimum et quintum saeculum a.C.n. variis locis facti ad litteras Graecas antiquissimas pertinent. Hymnus VIII in Arem ob expositiones astrologicas ibi contentas antiquitate posteriore (post saeculum quintum) confectus est.[1]
Quidam dii in compluribus hymnis appellantur, inter quos Demeter, Apollo, Aphrodita et Herma, quorum cuique "quattuor hymni magni" dedicati sunt. Manuscripta traditionis byzantinae cum hymno III incipiunt, anno 1777 autem in equorum stabulo Moscoviensi manuscriptum saeculi decimi quinti fragmentum hymni I et textum integrum hymni II continens.
I. | in Dionysum | 21 versus (lacunosus) |
II | in Demetrem | 495 versus |
III. | in Apollinem | 546 versus |
IV. | in Hermam | 582 versus |
V. | in Aphroditam | 293 versus |
VI. | In Aphroditam | 21 versus |
VII. | in Dionysum | 59 versus |
VIII. | In Arem | 17 versus |
IX. | In Artemin | 9 versus |
X. | In Aphroditam | 6 versus |
XI. | In Athenam | 5 versus |
XII. | In Heram | 5 versus |
XIII. | In Demetram | 3 versus |
XIV. | In Rheam | 6 versus |
XV. | In Herculem | 9 versus |
XVI. | In Aesculapium | 5 versus |
XVII. | In Dioscuros | 5 versus |
XVIII. | In Hermam | 12 versus |
XIX. | in Pana | 49 versus |
XX. | In Hephaestum | 8 versus |
XXI. | In Apollinem | 5 versus |
XXII. | In Posidonem | 7 versus |
XXIII. | In filium Croni supremum | 4 versus |
XXIV. | In Hestiam | 5 versus |
XXV. | In Musas et Apollinem | 7 versus |
XXVI. | In Dionysum | 13 versus |
XXVII. | In Artemin | 22 versus |
XXVIII. | In Athenam | 18 versus |
XXIX. | In Hestiam | 13 versus |
XXX. | In Gaeam | 19 versus |
XXXI. | In Helium | 20 versus |
XXXII. | In Selenam | 20 versus |
XXXIII. | In Dioscuros | 19 versus |