Wikidata Iacobus Bidermannus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1578; Ehingen
Obitus: 20 Augusti 1639; Roma
Patria: Germania

Iacobus Bidermannus (natus Jakob Bidermann anno 1578 in Ehingen et mortuus die 20 Augusti 1639 Romae) fuit Iesuita Theodiscus, theologus et poeta et scriptor Latinus, qui fabulis suis scaenicis maxime innotuit.

Vita

Ab anno 1586 Bidermannus in gymnasio Iesuitico Augustae Vindelicorum educabatur, ubi Matthaeus Rader(de) et Iacobus Pontanus magistri eius fuerunt; anno 1594 novitiatum Landsbergii complevit et in Societatem Iesu hic anno 1596 intravit. Ingolstadii theologiam et philosophiam studuit et theatrium scholasticum ibi dirigebat. Ab anno 1600 iterum Augustae Raderio duce laborabat; hic Cenodoxum in scaenam primo induxit. Ingiolstadii ab anno 1603 theologiae operam dabat et Monachii ab anno 1607 theatro praeerat et in collegio Iesuitico docebat. Ab anno 1615 theologiae et philosopiae Dilingae professor, ab anno 1626 Romae theologus Societatis et censor librorum.

Utopiae e fabula Bidermanniana tabula

Opera

Tragicomoediae Bidermanni notissimae sunt, quorum primus Cenodoxus de casu, qui Brunonem Cartusiensiem ad vitam mutandam impulit; Philemon Martyr etiam notus est de sancto Philemone mimo antiquo Christum confitente. Utopia Bidermanni fabula romanica satyrica est. Herodiadem carmen epicum composuit et Heroides, quorum materiem e Bibliis sacris mutuavit. Opera theologica composuit multa er sancti Ignatii vitam (anno 1602).

Index operum

Dramata prima

Opera theologica

Alia

Nexus externi

Lexica biographica:  • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon