Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Imipraminum est substantia psychoanaleptica et antidepressiva et propterea medicamentum, quod cogitari potest, ad therapiam depressionum et enuresis et pavoris nocturni. Imipraminum dibenzazepinorum quoque et antidepressivorum tricyclicorum est.

Historia

Anno 1950 antipsychoticum primum nomine Chlorpromazinum elaboratum[1] alias substantias antipsychoticas et sedativas petebantur. Helveticus Rolandus Kuhn anno 1957 in animo tractationem schizophreniam habens [2] substantiam G22335[3] adduxit. Inopinate effectus substantiae novae non antipsychoticos sed antidepressivos se praebuerunt.

Natura Imipramini

Natura chemica

Imipraminum

Imipraminum est inhibitor reabsorptionis monoaminorum non-selectivum. Structura chemica sua est 10,11-dihydro-N,N-dimethyl-5H-dibenz-[b,f]azepinum-5-propani-aminum, quod est dibenzazepinum (duo anuli aromatici (benzenum) ad 1H-Azepinum = anulus cum sex atomis carboniorum et atomus nitrogenii) cum propano et ammino tertiario (-N-(CH3)2).

Alia dibenzazepina sunt per exemplum carbamazepinum sive amoxapinum.

Massa molaris est 280.40 g/mol. Codex ATC est N06AA02.

Natura pharmacologica

Pharmacodynamica

Imipraminum potissime varia receptoria obsidet, per exemplum Serotonini (inhibitio reabsorptionis magna), Noradrenalini, Dopamini, Acetylcholini, Adrenalini, Histamini.

Pharmacocinetica

Tempus semivitae biologicum .[4] circa 20 h [10—25] est. Imipraminum in Desipramino mutatur. Excretio est per urinas (80%) et biles (20%).

Effectus Imipramini

Imipraminum est substantia antidepressiva.

Effectus non grati

Cum uso Imipramini animum advertere ad effectus secundarios systematis autonomici et interactiones necesse est.

Effectus secundarii praecipue autonomici et anticholinergici

Exempli (!) sunt:

Usus Imipramini

Usus medicus

Dosis diurna definita (DDD) est 100 mg per die et p.o.[5]

Nexus interni

Notae

  1. Charpentier P, Gailliot P, Jacob R, et al. (1952). Recherches sur les diméthylaminopropyl-N phénothiazines substituées. Comptes rendus de l’Académie des sciences (Paris), 235:59–60 (Francogallice)
  2. Möller H., Laux G., Deister A., Braun-Scharm H. (2009). Psychiatrie und Psychotherapie (liber definitivus psychiatriaeque psychotherapiae), pag. 14. ISBN 978-3-13-128544-7 (Germanice)
  3. http://www.nature.com/npp/journal/v31/n5/full/1301026a.html
  4. http://goldbook.iupac.org/B00658.html
  5. Systema classificationis Anatomicum Therapeuticum Chemicumque, cap. N06AA cum imipramini referentia