Productio industrialis machinarum ferrearum in Britanniarum Regno, anno 1945.

Ingeniaria industrialis est disciplina ingeniariae quae multiplices rationes, systemata, organizationes per integra hominum, pecuniae, scientiae, informationis, instrumentorum, energiae, materierum systemata evolvenda, meliorem facienda, exsequienda optimizare? conatur.[1]

Fridericus Winslow Taylor circa 1900.

Ingeniarii scientiam sollertiasque in scientiis mathematica, physica, sociali proprias, una cum principiis rationibusque enodationis designationisque artis ingeniariae, ad eventus atque exitus e systematibus rationibusque productos subtiliter enumerandos, praedicandos, aestimandos adhibere solent.[1] Ex quibus effectibus systemata, rationes, situs novos ad laborem, materies, machinas utile coniungendas excogitare possunt, et meliorem faciunt qualitatem fertilitatemque systematum, aut physicorum aut socialium.[2] De proprietatibus, sententiis, vel rationibus utentis, ingeniaria industrialis cum investigatione effectionis, ingeniaria systematum, ingeniaria fabricationis, ingeniaria productionis, scientia administrationis, ingeniaria administrationis, ingeniaria pecuniaria, ergonomica, ingeniaria rerum humanarum, ingeniaria salutis, aliisque rebus convenit.

Ingeniaria industralis, quamquam sua concepta prima magnopere cum certis disciplinis ad commercium pertinentibus congruunt (praecipue cum administratione effectionum), est vetustissima disciplina, quae in plurimis iurisdictionibus a diplomate laborandi ingeniariae professionalis proprio continetur.

Origines

Constat inter rerum gestarum scriptores professionem ingeniariae industrialis ex conversione industriali ortam esse. Technologiae quae traditionales manuum effectiones in fabricatione textilium (flying shuttle, spinning jenny, et fortasse maximi momenti machina vaporaria comprehensis) mechanales fecerunt frugalitates scalares generaverunt quae productioni magnariae in mediis regionibus primum faverunt. Notio systematis productionis in fabrica a talibus innovationibus effectis exorta est.[3]

Fridericus Winslow Taylor (1856–1915) plerumque pater ingeniariae industrialis agnoscitur. Gradum academicum in ingeniaria mechanica apud Institutum Technologiae Stevensianum Hoboken in oppido Novae Caesareae meruit, ac nonnulla diplomata inventionis pro suis inventis adeptus est.[4][5] Sui libri, Shop Management et The Principles of Scientific Management, saeculo vicensimo ineunte editi, verum habentur disciplinae ingeniariae industrialis initium.[6]

Machina vaporaria Wattiana. University Technica Matritensis.
Exemplar machinae spinning jenny, ab Iacobo Hargreaves inventi. Museum Industrializationis Primae Wuppertal in urbe Germaniae curatum.
Suasores ingeniariae industrialis in Universitate Complutensi Matritensi anno 1913.
Ingeniarii industriales una laborant.

Nexus interni

Notae

  1. 1.0 1.1 Salvendy 2006: 5.
  2. What IEs Do. . www.iienet2.org 
  3. Maynard et Zandin, Maynard's Industrial Engineering Handbook, ed. 5a (McGraw Hill Professional, 2001), 1.4-1.6.
  4. Anno 1881, cum scholasticus iam esset, Taylor athleta et Clarence Clark primum certamen teniludi duplicis in US National Championships vicerunt.
  5. "F. W. Taylor, Expert in Efficiency, Dies". 22 Martii 1915 .
  6. All about industrial engineering.

Bibliography

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad ingeniariam industrialem spectant.