Ioannes Cohen (natus Queens Novi Eboraci 2 Augusti 1932; mortuus 16 Septembris 2019[1]) fuit musicologus,[2] photographus, fabricator pellicularum, et sodalis conditor gregis New Lost City Ramblers. Describunt nonnullae ex eis imaginibus notissimis scaenam expressionisticam abstractam in Cedar Bar Novi Eboraci; eventus in pinacothecis a primis artificibus perfunctionis; adventum Neoeboracense iuvenis Roberti Dylan; scriptores Aetatis Prostratae, per Pull My Daisy pelliculam Roberti Frank et Alfredi Leslie factam; et musicos temporis prisci in Appalachia. (Nomen High Lonesome Sound, eius pelliculae anni 1962, synonymum illius musicae factum est.) Cohen est notabilis musicorum et cantorum traditionalium inventor, qui Dillard Chandler, Roscoe Holcomb, et multos banionis psallatores repperit inque discos rettulit, insignissime in albo High Atmosphere. Cohen duxit Penny Seeger, minimam sodalem familiae Seegeranae, quae insigniter comprehendit Petrum Seeger, fratrem eiusdem patris.[3] Photographiam et adumbrationem in Collegio Purchase docuit.

Monographa

[recensere | fontem recensere]

Pelliculographia selecta

[recensere | fontem recensere]

Discographia selecta (productor)

[recensere | fontem recensere]

Notae

[recensere | fontem recensere]
  1. Friskics-Warren, Bill (September 17, 2019). "John Cohen, Champion of Old-Time Music, Is Dead at 87" .
  2. Steve Kurutz, "John Cohen: Biography," AllMusic.
  3. "A Vision Shared," Austin Chronicle, weeklywire.com, 18 Augusti 1997.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]