Pellicula,[1] vel taeniola,[2] est opus artis cinematographicae[3] quae consistit in sequentia imaginum photographicarum machina cinematographica exceptarum quae ope proiectoris cinematographici ostendi possunt. Pelliculae sunt facta culturalia culturis creata, quae culturam idem demonstrant atque igitur culturam afficiunt. Pelliculae esse gravissima opera artis videntur. Praeter taeniam celluloidis, pellicula est etiam ipsa fabula cinematographica quam actores agunt.
Pelliculae theatris cinematographicis destinatae adhuc fiunt in solitis pelliculis a triacetato cellulosae compositis, cuius formatus est 35 milimetrorum (35 mm), nempe idem atque adhibetur in photographia classica ut "magnitudo universalis", quamquam in photographia photogrammata imprimuntur modo horizontali dum in cinematographo imprimuntur modo verticali eaque de causa sunt aliquanto minoris magnitudinis.
His ultimis annis magis magisque adhibentur pelliculae digitales, praesertim in pelliculis televisualibus necnon documentariis pelliculisque amatorum.
Pelliculae saepe in duas categorias duratione dividuntur:
Cinematographia est primum conventicia. Multos homines et multa tempora habere ad faciendam pelliculam fere oportet. Totus labor manipuli cinematographici in ordines dividitur. Tempus faciendi est omnis divisa in partes quinque:
Pelliculae saepe in categorias themate dividuntur. Imprimis in fictione et documentario dividuntur.
Fictilis pelliculae saepe in categorias dividuntur:
Vicimedia Communia plura habent quae ad pelliculam spectant (Film industry, Film). |