Magnus laetaminis dispersor.
Dispersor calcis et laetaminis Lite-Trac Agri-Spread in exhibitione agriculturali.
Mirat, societas quae stercora et laetamina fabricatur, anno 1812 condita, veterrimum negotium industriale Salmanticae in Hispania esse dicitur.
Sex plantae lycopersici cum et sine laetamine nitrato in solís arenoso vel argillaceo nutrimentis carentibus crescunt. Una ex plantis mortua est.
Lacus composti ad productionem gradu minore laetaminis organici pertinens.
Statistica consumptionis laetaminis in civitatibus Europae Occidentalis et Mediae, ex datis ab Argentaria Mundana pro anno 2012 editis.
Magna fabrica composti commercii.
Exitus aquae et laetaminis a solo per tempestatem pluvialem.

Laetamen est materies originis naturalis aut syntheticae (praeter materies calcareas) quae solís vel textibus plantarum ad unum aut plura nutrimenta incremento plantarum recessaria suppeditanda adhibetur. Sunt multi laetaminis fontes, naturales et artificiosi in fabricis industrialibus facti.[1]

Historia

Administratio fertilitatis soli agricolas Aegyptos, Babylonianos, Romanos, primosque Germanos nonnulla millennia tenuisse dicitur, quorum omnes mineralibus et stercore ad fertilitatem fundorum amplificandam uti solebant.[2] Hodierna nutritionis plantarum scientia in operibus Iusti de Liebig, chemico Germanico, aliorumque eruditorum saeculo undevicensimo coepit. Ioannes Bennet Lawes, negotiator Anglicus, effectús variorum stercorum in plantis in ollis positis anno 1837 investigare coepit, et eius experimenta post unum aut binos annos plantas in agro crescentís comprehenderunt. Mox diploma inventionis stercoris ex phosphatis acido suphurico tractatis generati anno 1842 adeptus est, et ergo primus erat qui industriam stercoris artificiosi constituit. Proximo anno se cum Iosepho Henrico Gilbert consociavit, quocum experimenta segetum colendarum in Instituto Investigationis Segetum Arabilium plus quam quinquaginta annos administraverit.[3]

Ratio Birkeland–Eyde fuit una ex certantibus rationibus industrialibus ex initio productionis laetaminis in nitrogenio conditarum.[4] Quae ratio adhibebatur ad nitrogenium atmosphaericum (N2) in acido nitrico (HNO3) figendum, una e nonnullis rationibus chemicis plerumque fixatio nitrogenii appellatis.

Chemica

Laetamina tria micronutrimenta variis proportionibus usitate offerunt:[5]

Laetamina etiam tria nutrimenta secundaria habent, quae sunt calcium (Ca), magnesium (Mg), et sulphur (S), cum nonnullis micronutrimentis, praecipue cupro (Cu), ferro (Fe), mangano (Mn), molybdeno (Mo), zinco (Zn), borio (B). Praeterea, silicium (Si), cobaltum (Co), et vanadium (V) aliquando momentum habent.

Nexus interni

Notae

  1. Scherer 2000.
  2. Scherer 2000.
  3. Ioannes Bennet Lawes Eques, in Encyclopaedia Britannica 1911.
  4. Ohde 1984" 678.
  5. Dittmat et al. 2009.

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad laetamen spectant.