Solanum lycopersicum (binomen a Carolo Linnaeo anno 1753 statutum), Latinitate communi pomum aureum[1] seu amoris[2] est planta florens familiae Solanacearum, affinis tabaci, capsicorum, patatarum, et melongenarum. Quae planta e regione Andina Americae Australis orta est, ubi silvestres species cognatae fere duodecim hodie florent. Ibidem primum, iterum in Mexico aevo satis recenti domesticata est. Nostro tempore per orbem terrarum sub climatibus tropico, subtropico, temperato colitur.
Proponitur species S. lycopersicum, sub forma varietatum quae hodie cerasiformes appellantur, primum abhinc annos fere 78 000 media regione Andina divisam esse a specie cognata S. pimpinellifolio. E qua divisione S. pimpinellifolium silvestre, fructibus minimis, terris siccis prope oram maritimam eiusdem regionis hodie usque floret interdumque in hortis colitur; species S. lycopersicum autem, vallibus humidioribus Aequatoriensibus crescens, fructibus paulo maioribus et sucosioribus, abhinc annorum fere 12 000 domesticata est, praesertim in Peruvia, formam habens varietatis hodie var. cerasiforme appellatae, cui semina fructuum abiectorum faciliter germinant. Per admixturam genorum S. pimpinellifolii in cultivarietates nonnullas divisa est hodie a Chilia usque in Columbiam aevo nostro virentes.[3] Quarum duae ad minimum mox ab hominibus septentrioni versus per Americam mediam usque in Mexicum advectae sunt ibique non per cultum, potius modo sylvestri florere incipiebant. Paulo tardius in Mexico orientali varietas cerasiforme iterum domesticata est. E qua ibidem abhinc annis fere 7 000 varietas lycopersicum, fructibus generosioribus, seminibus fructuum abiectorum aegre germinantibus, per cultum evoluta est.[4] Ambarum varietatum botanicarum, scilicet cerasiformium et generosiorum, cultivarietates plurimae, colore forma gustu differentes, per mundum hodiernum propagantur.
Adiutores indigenae, qui ante annum 1585 ad Historiam generalem Bernardini de Sahagun collaborabant, sic arte rhetorica Navatlaca varietates lycopersicorum, in nundinis Aztecorum a quodam tomanamacac ("lycopersicario") venundatas, enumeraverunt:
("Venditat lycopersica magna, cerasiformia, foliata, lenia, dulcia, magna serpentina, mamillata, cerasiformia serpentina. Insuper venditat lycopersica coyote, arenaria, flava, flaviora, flavissima, rubra, rubriora, russissima, russa, rubella, rubelliora, rosea"). Consuetudine talium enumerationum insequitur tlaueliloc tomanamacac ("pessimus lycopersicarius") qui fructus "maculatos, laesos, laxativos, acerbos, acerbissimos ... virides, duros" etc. venditat.[5] Lycopersica ab Aztecis ad comedendum sed etiam ad condituras faciendum adhibebantur, sicut et Bernardus Díaz conquisitator proelii alicuius narratione monstravit: "Nos voluerunt trucidare carnemque comedere, iamque ollas cum sale allioque et lycopersicis paraverant!"[6] Talis conditurae, capsicis additis, usum breviter descripsit Franciscus Hernandez rerum naturalium Mexicanarum inquisitor: "Europaei rhizotomi," ait, "quos ex iis norunt fructus, poma amoris vocare consueverunt, fortassis ob veneream et lascivientem quam diximus formam ... Ex iis intritis, ac permixtis chilli, intinctus gratissimus paratur, et qui omnium fere ferculorum et nutrimentorum saporem commendet et emortuam orexim exuscitet."[7]
Lycopersica anno 1544 a Petro Andrea Matthiolo, primus Europaeorum, Italice brevissime descripta sunt, verbis ab eodem Latine anno 1558 redditis. Fructuum quos ad melongenas adsimilavit Matthiolus iam colores "aureum" et "rubeum" (sicut auctores Azteci) distinxit: "Iam et aliud horum [scil. malorum insanorum] genus importari coepit, pressum, orbiculatorum malorum modo, melopeponum more sectum, colore primum viridi, deinde ubi maturitatem senserit, in quibusdam plantis aureum, in quibusdam vero rubeum visitur ... Eduntur et haec,"[8] asseveravit; quibus verbis mox admonuerit "sed nauseam et vomitum saepe movent."[9] Sed iam antea Constantius Felici admodum longius de varietatibus lycopersicorum in manuscriptis suis locutus erat:
("Malum aureum, sic propter colorem splendidum vulgo nuncupatum, seu malum Peruanum, aut splendide flavum aut superbe rubrum, idemque aut perfecte rotundum aut sicut cucurbita segmentatum, istud a ganeonibus novorumque luxuum avidis sicut melongena requiritur eodemque modo in patina frigitur et ex agresta infertur, sed mea mente formosum potius quam bonum").[10] Usus lycopersicorum coquinarius mox a Carolo Clusio Latine descriptus erit: "Facultate tamen haec mala aurea, cum universa ipsa planta, refrigerant, aliquanto tamen minus quam mandragoras. Poma a nonnullis cum pipere, sale et oleo praeparata ac cocta eduntur. Praebent autem corpori alimenti quidem perquam exiguum, et hoc ipsum pravum ac vitiosum".[11] Post tres annos Ioachim Camerarius lycopersica iam oleo condita soleque siccata rettulit, sicut et hodie in Italia alibique fit: "Poma [aurea] ... innoxie in Italia eduntur. Eadem oleo macerantur et insolantur".[12] Plurimi, qui saeculo XVI exeunte in Anglia, Germania, Hungaria lycopersica colebant, fructus in hortis suis splendentes admirabant; pauci gustaverunt.
Saeculo XVII et XVIII lycopersica, quamquam bene cognita et crebriter in hortis culta, a fere omnibus in America media meridianaque, nonnumquam in Africa et Asia australi, rarius in Europa boreali orientalique comedebantur. Ioannes Gerardus horti cultor "poma pulchra et nobilia" evocavit "exarata irregularia multis locis extrusa, colore rubro splendido relucente, magnitudine ovi anserini seu magni mali orbiculati". Aliam speciem se in manibus habuisse fructibus colore flavis. Quae poma amoris in Hispania Italiaque talibusque regionibus calidis unde ipse semina ad hortum suum recepisse: sub isto climate poma comedi elixa, pipere sale oleo sparsa, etiam in ius ad condituram ferculorum ex oleo, aceto, pipere accommodata "sicut nos regiones frigidas colentes mustarda utimur".[13] Quem secutus Ioannes Parkinsonus "duas species nominibus minorem et maiorem distinctas" fuisse adseveravit, quarum minor (nobis S. lycopersicum var. cerasiforme agnita) nonnullis annis sponte in horto nascebatur.[14][15]
Qui eo aevo de usu lycopersicorum in climatibus calidioribus scriberint cum Iacobo Bontio consonant. Is enim de insulis Asiae austro-orientalis haec scripsit:
A Georgio Eberhardo Rumphio earundem insularum incola, lycopersicum mox "satis copiose" cultum dicitur "ob fructus, qui ad cibum adhibentur"; qui fructus aut in "quatuor scinduntur fragmenta ac pingui incoquuntur iusculo et instar cucumerum eduntur" aut "si toti sub cineribus torreantur et cum aceto et oleo lactuca ex eis praeparetur, prius in segmenta conscissi".[17]
Inter auctores de Indiis occidentalibus Ioannes Sloane saeculo XVIII ineunte "lycopersicon fructu cerasi" in Iamaica, eandem scilicet varietatem cerasiformem quam olim Parkinsonus, ille autem incertus an silvatice nascentem observaverit, atque "ab Hispanis aut elixam aut in iure comesam".[18] De his rebus Henricum Barham insuper citavit, cuius opus manu scriptum non iam divulgatum legerat:
Talibus itineribus usus lycopersicorum e "climatibus calidioribus" in Europam transmittebatur, iam saeculo XVII ad Hispanis (vide iam supra) et Italis sed non ad Anglos: "Italis nonnullis esitantur poma" i.e. lycopersica, ait Ioannes Ray, "cum pipere, sale et oleo praeparata, non secus atque cucumeres; sed eduntur et cocta, nescio quo commodo, nam teter quam halat tota planta spiritus ea parum tuto in cibos venire satis prodit. Succo aqueo abundant nobis gustantibus parum grato".[20] Hortolanus quidam Francicus saeculi XVIII exeunte lycopersica in provinciis septentrionalibus parum cognita nisi oleo condita, sed in Provincia Francica Occitaniaque sicut in Italia et Hispania a multis requisita rettulit.[21] Primi qui usum lycopersicorum in Anglia descripserint, Ioannes Hill ad sorbitionem "gratam" allusit cuius "valorem" Iudaei Portugallenses in Britanniam migrati confitebantur,[22] sed Anna Glasse ius e "pomis amoris" oleoque acetoque et allio ad aeglefinos modo Hispanico accommodandos (To dress haddocks after the Spanish way ... a quarter of a point of oil ... two cloves of garlic, some love apples when in season, a little vinegar) lectoribus omnibus commendavit.[23]
Aut eodem tempore, aut paulo tardius, hortorum cultores coquinarumque adepti Parisienses lycopersica denuo accipiebantur. Grimod de la Reynière lycopersicorum adventum effectum esse rerum novarum Franciae fuisse adseverat, "Lutetiae abhinc quindecim annis fere omnino incognitorum", causa "inundationis hominum meridianorum qui fere omnes ibi prosperabantur" hosque fructus hortis suis acclimaverint (ille primus fortasse praeceptum lycopersicorum fartorum divulgari iussit).[24] Botanista ergo Francicus Michael Stephanus Descourtilz lycopersica non in Portugallia Hispaniaque et Francia meridiana tantum, sed etiam "circum Lutetiam in omnibus hortis" crescentia, "mille modis ad menses nostras" in iuribus inlata descripsit (quibus iuribus capsica non in Francia, sed in coloniis Francicis, addebantur).[25] Ius vel liquamen lycopersici (tomata catsup variis orthographiis scriptum) his annis primum in Anglia praecipitur;[26] Angli insuper acetum e capsicis in illo liquamine iniicere non haesitabant.[27]
![]() |
Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Plantes d'Afrique • INPN France • USDA Plants Database |