Legio Externa[2] sive Extranea[3] Francica, Francogallice Légion Etrangère, est militaris Exercitus Francici pars, anno 1831 constituta, ut alienigenae in copiis armatis Francicis mereant. Legio, a praefectis Francicis ducta, cives Francicos quoque accipit, qui 24 centesimae tironum anno 2007 erant.[4]
Exercitatio Legionis Externae non solum in sollertiis militaribus, sed etiam in forti spiritu corporis hodie nititur; quod eos tam confirmat ut ei una operentur, quia eius homines ex variis civitatibus et variis culturis veniunt. Ergo, exercitatio saepe describitur non solum difficillima natura, sed res angoris psychologici. Miles per pugnam pro Francia vulneratus civitatem Francicam statim petere potest sub doctrina Français par le sang versé ('Francicus per sanguinem fusum'), condicione legitima.[5] Anno 2008, sodales ex 140 civitatibus venerant.
Legio Externa praecipue ad imperium coloniale Francicum protegendum et expandendum saeculo undevicensimo expedita est. Legio, in Algeria Francica locata, pacificationi et evolutioni coloniae interfuit.
Legio Externa Francica a Ludovico Philippo rege creata est, die 10 Martii 1831 ex legionibus externis Regni Francici. Inter tirones fuerunt milites ex externis legionibus Helvetica et Germanica monarchiae Burbonianae, nuper dimissis.[6]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Legionem Externam Francicam spectant. |