Wikidata Leros
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 37°8′48″N 26°50′31″E
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Dodecanesus

Geographia

Superficies: 54.052 chiliometrum quadratum

Leros,[1] Graece Λέρος, est insula et demus a Calymno ad boream versa, in catena insularum Dodecanesi inclusa. Demus Leri, qui insulam Lerum ac quasdam insulas parvas Lero circumiacentes comprehendit, pars est regionalis Calymni unitatis in regione Aegaei Australis. Lingua Italiana insula Lèro, Turcice İleriye appellata est.

Fere 8000 incolarum Leri vivunt, cuius locus medius est Sancta Marina (Αγία Μαρίνα Λέρου), quae sine limite in Platanum transit. Urbi arx immanis saeculo quarto decimo ab equitibus Rhodiis aedificata imminet.

Situs et loci natura

Insula 54.05 km²[2], quae ad insulas Sporades pertinet, litori Asiae Minoris (sive Turciae) et sinui Güllük (Turcice: Güllük Körfezi) opposita est. Montes usque ad 321 metra oriuntur. Lineae litorali circumcurrenti sunt 71 km.

Administratio

Demus ex adminstratione reformata anni 2001 (vide: Libellus Callicratis) pars est regionalis Calymni unitatis in regione Aegaei Australis. Demus praeter Lerum etiam insulas Pharmaconesium (Φαρμακονήσι, 74 incolae), Lebitham (Λέβιθα, 8 incolae) et Cinarum (Κίναρος, 2 incolae) nec non quasdam insulas alias non habitatas comprehendit. Secundum censum anni 2001 demo erant 8207 incolae, Libellus Callicratis (anni 2010) 8172 incolas indicat, aestate autem plus quam 15000 hominum insulam inhabitant. Sedes administrativa et urbs maxima est Sancta Marina 2672 incolarum. Alii vici maiores sunt Laccium (Λακκί, 1990 incolae), Xerocampus (Ξηρόκαμπος, 908 incolae), Camara (Καμάρα, 573 incolae) et Alinda (Άλινδα, 542 incolae).

Historia

Testae apud Parthenium inventae insulam iam Aetate Aenea inhabitatam esse indicant. Aetate Mycenaea arx in Castro super sinum Alindae sita erat. Saeculo sexto Leros Mileto subiecta erat. Seditione Ionica (498) contra Persas historicus Hecataeus Milesius tyranno Aristagorae devicto suasisse dicitur, ut Lerum se reciperet. Saeculo quinto Leros ad Foedus Delium pertinebat, postea denuo ad Miletum. Urbs antiqua, ut putatur, in litore orientali prope hodiernam urbem Sanctam Marinam sita erat, ubi aedificiorum reliquiae, sepulcra ac aquaeductus conservatae sunt. Nomen loci Parthenii in septentrionali insula a templo deae nomine "Parthenos", quae saepe Artemidi aequatur, repetit. Templi reliquiae ad ecclesiam byzantinam dirutam visuntur. Praeterea sunt variis locis reliquiae munitionum antiquarum, ut puta turris saeculi quarti a.C.n. prope Xerocampo collocata.

Anno 1078 insula in themate Samio sita ab imperatore Alexio I Comneno matre Anna Dalassena auctore abbati Christodulo in insula Coo degenti donata est, qui donationem ad monasterium a se in Patmo conditum transtulit. Inde monasterium in locis Parthenio Temenioque litteris anni 1088 memoratis metochia (i.e. communitates sive possessiones) obtinebat.

Imperio Latino condito (1204) Leros pars Ducatus Archipelagi facta et anno 1306 Fratribus Hospitalariis concessa est, qui anno 1522 Imperio Ottomanico cedere debuerunt.

Etsi Leros iam bello rerum novarum Graeco (1821–1829) in partibus Graeciae pugnaverat, bello confecto iterum Imperio Ottomanico adiuncta est. Anno 1912 a nautis Italianis una cum reliqua Dodecaneso occupata post Pactum Lausannense (1923) Laccium in locum classis Italianae munitam nomine Porto Lago exstructa est. Mense Novembri anno 1943 acriter de insula pugnata est, cum classis Britannica insulas ab Italianis in Aegaeo mari occupatas capere conaretur. Inde copiae Germanae insulam occupaverunt.

Anno 1947 Leros civitati Graeciae adiuncta est, cuius regimen illuc captivos belli civilis Graeci (1946-1949) et dictaturae militari (1967-1974) adversantes deportavit.

Visu digna

Homines noti

Varia

Bibliographia

Ad historiam vide:

Notae

  1. Plinius, Naturalis historia 5.132.
  2. Ministerium classis onerariae, Aegaei maris ac rerum insularum Graeciae
  3. Lauffer, p. 384 (Vox "Leros")
  4. Suetonius, De vita Caesarum "Divus Iulius" 4.
  5. Plutarchus, "Caesar" 1,4-2,4
  6. BBC News, die 30 Iunii anno 2009[nexus deficit] (commentatione die 27 Novembris 2011 revocata).
  7. Strabo, Geographica X.5.1

Pinacotheca

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Lerum spectant.


Demi regionis Aegaei Australis

Agathonesium • Amorgos • Anaphe • Andros • Antiparos • Astypalaea • Calymnos • Carpathos • Casos • Cea • Chalce • Cimolos • Cos • Cythnos • Ios • Leros • Lipsi • Megiste • Melos • Myconos • Naxos • Nisyros • Paros • Patmos • Pholegandros • Rhodos • Seriphos • Sicinos • Siphnos • Syme • Syros • Telos • Tenos • Thera