Lingua Tibetana | ||
---|---|---|
Taxinomia: | Lingua Tibeto-Birmana familiae Sinotibetanae
| |
Locutores: | 1 400 130 (lingua Thibetana centralis)[1] 4 920 570 (dialecti omnes)[2]
| |
Sigla: | 1 bo, 2 tib, 3 bod | |
Status publicus | ||
Officialis | Thibetum Rei Publicae Popularis Sinarum | |
Privata | Nepalia, India, Bhutan, alibi | |
Litterae: | Litterae Tibetanae | |
Scriptura: | Scriptura Tibetana | |
Procuratio: | ||
![]() |
Lingua Tibetana (Bod skad) ad Linguas Tibeto-Birmanas familiae Sinotibetanae pertinet. In regione Tibeto Rei Publicae Popularis Sinarum praecipue adhibetur.
Lingua Tibetana dicitur prima omnium Tibeto-Birmanarum iam saeculo VII litteris consignata esse; a rege enim Srong btsan sgam po ministrum Thon mi Sambhoṭa in Indiam missum ut de re Buddhistica Tibetana quaereret, et in Tibetum reversum scripturam Tibetanam invenisse, grammaticam huius linguae versibus triginta composuisse, versiones librorum sacrorum Sanscriticorum conficere coepisse.[3] Lexicon bilingue Sanscrito-Tibetanum Mahāvyutpatti saeculo insequenti compositum est. Paulo postea libri laminis ligneis modo Sinico imprimi coepti sunt et in bibliothecis monasticis congeri.
Ab hoc aevo lingua scripta classica fere immutata usque ad nostram aetatem continuavit; litterae Tibetanae sine interruptione floruerunt tam Buddhisticae (e linguis Sanscrita Sinicaque conversae et denuo creatae) quam religioni Bon dicatae. Has litteras non solum Tibetani coluerunt sed et Mongoli Sinaeque. Sermo autem a populo adhibitus mutationes diachronicas variationesque geographicas semper crebriores accepit.
Inter dialectos huius linguae enumerantur series sermonum in alta planitie Tibetana montibusque Himalaya late dispersorum, per civitates Pakistaniam, Indiam, Nepaliam et Bhutan adhibitorum, quorum omnes fere locutores unius linguae litterariae et eiusdem traditionis participes sunt. Dialecti sic secundum Tibetan Dialects Project evolvuntur:[4]
Alii autem (inter quos index linguarum Ethnologue) hos sermones fere omnes ut linguas separatas enumerant, quippe qui minime inter se intellegi possint.
Sermo urbis Lhasae, una cum sermonibus Tibetanis centralibus, tonalitatem habet, sed in hac re ab aliis differt. Orthographia enim, saeculo VII instituta, tonos non exhibet coniunctionesque consonantium admodum complices permittit, praefixis et suffixis variis insuper additis. In sermone Ladakhi inferiori toni nunquam exstiterunt; qui hoc sermone utuntur textus classicos dictantur omnibus fere consonantibus enuntiatis. Qui autem sermonibus centralibus utuntur coniunctiones consonantium in tonos mutant.
Lingua Tibetana est ergativa (subiectum enim verbi transitivi syntaxin similem habet atque obiectum verbi intransitivi). Ordo verborum sic instruitur: adiectivum nomine substantivo saepius sequitur; obiectum verbo praecedit; complementum verbo praecedit; nomen casu genetivo signatum nomine regenti praecedit; pronomina demonstrativa et numeralia nomen regens sequuntur.