Aedificium thermarum Viciaci in Francia
Vide etiam paginam discretivam: Thermae (discretiva).

Locus thermalis, brevius thermae appellatus,[1] est urbs seu mansio ad fontem calidum situs, aquas medicatas vel minerales producentem, ubi balnea, gymnasia, deversoria, nosocomia aedificantur quae omnia sub eadem appellatione thermarum comprehendi possunt. Tales urbes tam oblectationis quam salutis causa visitantur.

Aquam Aquis Sulis bibere dilectum otio fruendi genus factum est

Urbes thermales in variis civitatibus florent. Anglice spa vocantur (quod verbum e nomine vernaculo Spa urbis Belgicae Aquarum Spadanarum) deductum est), Francogallice ville d'eau ("urbs aquarum"), Theodisce Bad.

Notae

  1. "Héviz, fn. thermae; locus thermalis": Pal Bugat Termeszettudomanyi szohalmaza = Naturwissenschaftliches Wörterbuch (1843) (p. 186 apud Google Books)

Bibliographia

Opera generalia
De Austria
De Britannia
De Francia
De Hungaria et Transylvania
De Italia