Wikidata Andreas Baccius
Res apud Vicidata repertae:
Andreas Baccius: imago
Andreas Baccius: imago
Nativitas: 1524; Fanum Sancti Elpidii in Morico
Obitus: 24 Octobris 1600; Roma

Memoria

Sepultura: San Lorenzo in Lucina

Andreas Baccius, Italice Andrea Bacci (natus ad fanum Sancti Elpidii prope Cluanam anno 1524; Romae die 24 Octobris 1600 mortuus), archiatrus papae Sixti V, opera utilissima de thermis et de vino inter alia nonnulla Latine scripsit.

Coaevi, quorum magna pars scripta Baccii admirabant, de eius vita perpauca rettulerunt. Ipse autem sparsim in operibus Latinis res autobiographicas intercalavit: filium fuisse Antonii Bacci architecti, origine Mediolanensis, qui ad constructionem basilicae Loretanae operam dedit; se Matilicae Umbrorum, deinde Saenae Iuliae educatum esse; discipulum in arte medica fuisse Modestini Cassini qui archiatrus Pii V merebat.[1] Anno 1551 medicus ordinarius oppidi Serrae S. Quirici factus est.[2]

Romam mox progressus cives Romanus factus est. Professor botanicae apud Studium Urbis anno 1567 factus est. Archiatrus Sixti V anno 1587 nominatus, eo officio tres annos functus est. Cliens fuerat cardinalis Ascanii Columnae cui opus De naturali vinorum historia anno 1596 dicavit. Mortuus die 24 Octobris 1600 in ecclesia S. Laurentii in Lucina sepultus est.[3]

Ordo universi et humanarum scientiarum prima monumenta ab Andrea Baccio delineatus, anno 1596 divulgatus

Opera

Notae

  1. De naturali vinorum historia p. 250; cf. "Modestino Casini" in Gaetano Marini, Degli archiatri pontificj vol. 1. Romae: nella stamperia Pagliarini, 1784 (p. 443 apud Google Books); "Modestino Casini" in Giovanni Panelli, Memorie degli uomini illustri e chiari in medicina del Piceno vol. 2. Ascoli: per Niccola Ricci, 1758 (pp. 123-124 apud Google Books)
  2. Marini (1784)
  3. Marini (1784)

Bibliographia