Puer vinum ministrat.

Vinum est potio alcoholica e fermentatione musti (suci uvarum) confecta. Naturalis uvarum compositio sucum a saccharomycetibus utilibus fermentari sinit sine additione nutrimentorum; qua fermentatione sacchara in suco comprehensa consumuntur atque in alcohol ethanol convertuntur. Vinum igitur facillime conficitur. Ad vina bona et varia conficienda diversae uvarum varietates, nonnullae species et stirpes fermentorum, variaeque consuetudines perfectionis adhibentur. Vina optima quae terrarum vitiumque idonearum redolent, curiosissime praeparata, diligentissime perfecta, bene conservata, amatoribus pretio maximo venditantur. Vina modestiora, ad usum cottidianum apta, pretiis modestis emi solent etiamsi bonitati haud careant. Vinis peioribus aliquando distillatis, alcohol quod inde provenit in spiritus potabiles convertitur aut variis rationibus industrialibus adhibetur.

Humanus vini usus a millennio sexto a.C.n. cognoscitur. Vinum inventum est in regione quadam montana haud longe a limitibus civitatum hodiernorum Turciae, Iraniae, Georgiae, et Armeniae distante. Inde confectio vinorum in omnes fere terras ubi vites florere possunt graduatim transmissa est, per mediam Asiam ad Afganiam et Sericam, trans Europam Meridianam omnem usque ad Franciam, Hispaniam, et Portugalliam, inde per itineribus maritimis ad Americam Septentrionalem et Meridianam, Africam Australem, Australiam, et Novam Zelandiam. In frigidiores et calidiores regiones, vitium expertes, vina alibi confecta advehuntur.

Ubi vinum plerumque conficitur ad cenas quotidie inferri solet. Feriis popularibus celebratur quotannis vindemia, quo tempore ex uvis maturis nuper collectis mustum aut pedibus aut torcularibus exprimitur. Hilaritas potatorum ebrietasque, quas ab alcohole provocatas nunc scimus, olim e divina vini natura deduci credebantur. Religionibus polytheisticis deus qui primum vini inventorem fuisse dictus est, apud Romanos Liber Pater, apud Graecos Dionysus qui et Bacchus nuncupatus est. Religionibus monotheisticis vini potestas variis modis exprimitur: Christiani ad Eucharistiam adhibent, Iudaei ad epula sollemnia, exempli gratia die sabbati; Mussulmani autem potationem vini ob intoxicationem plerumque prohibent.

Nomina vini in linguis Europaeis et Mediterraneis in tabula geographica enumerata.

Nomen

Nomina tam Latinum vinum quam Graecum οἶνος, Albanicum venë, Armeniacum gini Hethiticumque wiyana a quibusdam e verbo quodam Indoeuropaeo *win-o- deducuntur et cum appellatione plantae Latina "vitis" adsimilantur, sed haec res incerta est. Aliae linguae eiusdem regionis, familiae Semiticae attributae, nominibus similibus utuntur, e.g. Arabice wain, Hebraice jajin. Nonnulli haec nomina omnia e lingua quadam Caucasica antiqua mutuata esse censent: Georgice enim (in familia Kartvelica) nomen ღვინო ghvino "vinum" citant et e verbo ღვივილი ghvivili "florire, bullire" derivant.

Nomen Latinum in linguis Romanicis supervivit, Italiane et Hispanice vino, Lusitanice vinho, Francogallice et Dacoromanice vin. Idem nomen in linguam Germanicam antiquam mutuatum est sub forma *winam, unde Theodisce dicitur hodie Wein, Anglice wine; idem in Slavonicam vino, unde hodie Russice vino, Polonice wino; idem in linguis Celticis antiquis, unde Hibernice hodie fion, Cambrice gwin.

Nomen vinum rarius sensu latiore adhibetur pro potionibus ex aliis fructibus factis, videlicet dactylis,[1] napis (sed hoc ad animalia medenda usitatum),[2] piris[3] (nomine proprio piracium), malis (pomacium) necnon malis granatis.[4]

Confectio

Naturalis uvarum compositio chemica sucum a fungis saccharomycetibus fermentari sinit sine additione saccharorum, acidorum, enzymorum aliorumve nutrimentorum.[5]

Vinum fermentatione uvarum contusarum cum variis fermentorum generibus producitur ordinis saccharomycetalium. Uvae variis speciebus Hanseniasporarum iam in vineis infectuntur, quae in officinis vinariis saepius interficiuntur: ibi enim Saccharomyces cerevisiae seu S. bayanus atque multo rarius Brettanomyces bruxellensis introducuntur, quae sacchara (glucosum et fructosum) fere tota in alcohol convertere potuerint.

Genera vini

Vina de uvis fermentata in tria genera dividi solent: vinum album, rubrum, roseum. Praeterea sunt vina spumantia, sicut Campanicum, et vina fortificata vel alcohole amplificata, sicut vinum Xerae et Portugallicum.

Cultura et fabricatio vini

Vini aestimatio in Petri de Crescentiis Libro commodorum ruralium picta (Spirae anno fere 1495 edito).

Propter invasionem phylloxerae (parasiti Dactylosphaera vitifoliae) saeculo vicensimo ineunte disseminatae, hodie surculi vitium Europaearum inseruntur radicibus generum Americanarum.

Regiones vitium culturae

Gallia vel Francia

Hispania

Italia

Civitates Foederatae

Australia

Enumerationes vinorum historicae

Loci antiqui ubi archaeologi indicia viticulturae vel oleiculturae invenerunt.
Olla neolithica quae vinum continuit, prope Sulaveri Georgiae inventa. Tiphli: Museum Nationale.

A vindemiis Liviae et Augusto gratis incipiens, Plinius maior genera vinorum antiqua curiose enumerat tam Italica quam "transmarina" (i.e. quae mare Ionium transierant):

Inter vini genera mediaevalia magni momenti sunt:

Haec breviter de vinis saeculo septimo decimo exeunte celebribus scribit Ioannes Christophorus Becmanus:

Inter vina excellunt, ad Rhenum, Hochheimensia et Rinchgauensia et Baccaracensia; sunt deinde vina Franconica, Austriaca, in Rhetis Veltlinensia: in Hispania generosae naturae est vinum Alicantinum e loco portu celebri, Ilice, quae hodie Alicante, ita dictum, et vinum Petri Simonis ab auctore qui vites Rhenanas in Hispaniam transtulit, vocatum. A colore limpido Secco nomen, in quo eminet Canariense, ab Insulis Canariis appellatum. Vinum Hungaricum Tokayense et Sermiense in Austriam, Poloniam, Wallachiam etc. transfertur; et Tokayensi nominetenus affine est Tokatense, vinum magni nominis in Armenia . . . Candia vino Malvatico superbit, cui nomen tamen a Malvasia Moreae castello. . . . In Italia melioris notae sunt vinum de Trebiano in territorio Florentino, vinum de Tabiano; in territorio Genuensi: vini Graeci proventus est iuxta Neapolin: Lacrimae Christi ad Vesuvium crescunt; nec sequioris notae sunt vinum de S. Severino et vinum de Siracusa in Sicilia. In territorio Romano ad Faliscum seu monte Fiascone colitur vinum Muscatellinum. . . . In Gallia fere tota vini copia est, Britannia, Normannia et Picardia exceptis, quibus vini loco non ingrata est sicera. Deterioris notae habetur vinum Aurelianense; melioris sunt vinum Auxitanum in Provincia, Beaunense in Burgundia, Frontiniacum ad Mompeliam, et pleraque ad exteros efferuntur Rotomago ac Burdigala.[7]

Post centum annos in operibus encyclopaedicis Iohannes Fridericus Zückert (Materia alimentaria) et Iosephus Iacobus Plenck (in libro cuius titulus est Bromatologia) enumerationem vinorum longiorem praebent. Ibi multa vina etiam hodie celebria Latine recitantur, e.g. generosiora Malaccense et vinum Xerae; Italiae Proseccense et vinum Montis Pulciani; Franciae Rivesaltinum; e terris Lusitanicis vinum Portugallicum et Maderaicum. Inter leviora Germaniae vinum Rhenanum, Mosellanum et Franconicum; Franciae vinum Campanicum, Burgundicum, Burdigalense, Cadurcense et Eremiticum. Plenck etiam scriptorum Latinorum fortasse primus vinum Capense (scilicet Africae Australis) sine differentia inter Europaea comprehendit ("vinum rubrum, dulce, generosum").[8] Alia vina Europae Ioannes Henricus Zedler in encyclopaedia bilingui anno circa 1750 enumeravit, videlicet Alsatica, de Arbois, Austriaca, Balearica, Franconica, Neccaria, Tyrolensia.[9]

Vinum ex uvis passis coctum dicitur vinum passum, sive simplicius passum. Romani vino passo nonnumquam pro melle utebantur. Hodie passa adhuc exstant, sed sat rara et pretiosa sunt. Sacerdotes Ecclesiae Orthodoxicae Graecae passo in sacramento communionis utuntur.

Potiones e vino conditae

Vinea Tokayensis in regione Hegyalja Hungariae

Notae

  1. Plinius, Naturalis historia 13.40, 14.102; Andrew Dalby, Food in the Ancient World from A to Z (Londinii, 2003. ISBN 0415232597) p. 113
  2. Plinius, Naturalis historia 23.52
  3. Palladius Rutilius Taurus Aemilianus, Opus agriculturae 3.25.11.
  4. Palladius Rutilius Taurus Aemilianus, Opus agriculturae 4.10.10.
  5. Johnson, H. (1989). Vintage: The Story of Wine. Simon & Schuster. pp. 11–6. ISBN 0671791826 .
  6. Plinius, Naturalis historia 14.61-75.
  7. Ioannes Christophorus Becmanus, Historia orbis terrarum geographica et civilis extracta: vide (p. 420 editionis 1707 apud Google Books); e qua fere omne repetitum est in commentatione "Vinum" in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
  8. Iohannes Fridericus Zückert, Materia alimentaria (Berolini: Augustus Mylius, 1769) (pp. 341-353 apud Google Books); Iosephus Iacobus Plenck, Bromatologia seu doctrina de esculentis et potulentis (Lovanii: van Overbeke, 1797) (pp. 318-332 apud Google Books). Nomina Latina dissonantia praebet Henricus Adolphus Langheinreich, De vinis (Berolini, c. 1825) pp. 26 et 28: "Malacense" ex Hispania, "Maderense" idem quod Maderaicum, "Capitale" idem quod Capense.
  9. Johann Heinrich Zedler, Grosses vollständiges Universal-Lexicon (1731-1754) vol. 48 coll. 1505-1509, cf. vol. 43 coll. 261-264

Bibliographia

Opera antiquiora
Encyclopaedica et lexicographica
De vinorum multiplicitate
Generalia
Archaeologia
Historia
Oenologia
Viticultura
Commercium
Contextus culturalis
Diaetetica
Aliae encyclopaediae

Nexus interni

Nexus externi

Vicicitatio habet citationes quae ad Vinum spectant.