Unam legis e paginis de
aevis archaeologicis
disserentibus

Aetas aënea
Chalcolithicum
Neolithicum
  • Tahunium, Yarmukium
Aceramicum
  • Tardenoisium, Kebarium, Natufium, Khiamium
Epipalaeo-, Mesolithicum
  • Azilium, Maglemosium, Swiderium
Palaeolithicum superius
Palaeolithicum medium
Palaeolithicum inferius
Vide etiam
* Aeva historica
* Aeva geologica

Neolithicum[1] (Graece νέος 'novum' + λίθоς 'petra') est aevum historicum Mesolithicum sequens, quo homines, qui antea conligendo ac venando victus quaesiverant, paulatim sedes conlocaverunt, quod coloni frumenta colere et animalia domare coeperant. Vitam nomadicam deserentes homines vicos urbesque condiderunt. Agricultura causa facta est societatis, cui proprium erat labores ac munera inter multos dividere. Nova copia ciborum atque copias conservandi facultas hominibus praesidio contra pericula temporum erant, ut numerus hominum augeretur. Quod primo ante circiter 12 000 annorum in regione quae dicitur luna fertilis evenit. Mutatio habitationum laborumque qua Mesolithicum in Neolithicum conversum est appellari solet revolutio Neolithica.

Notio neolithici anno 1865 Ioanne Lubbock excogitata est.

Notae

  1. Koeppel R., Ultimae investigationes de aetate generis humani, in: Biblica. Commentarii ad rem Biblicam scientifice investigandam. Vol. XV. Romae 1934 (p. 428 apud Google Books).

Bibliographia

Nexus interni

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!