Unam legis e paginis de
aevis archaeologicis
disserentibus

Aetas aënea
Chalcolithicum
Neolithicum
  • Tahunium, Yarmukium
Aceramicum
  • Tardenoisium, Kebarium, Natufium, Khiamium
Epipalaeo-, Mesolithicum
  • Azilium, Maglemosium, Swiderium
Palaeolithicum superius
Palaeolithicum medium
Palaeolithicum inferius
Vide etiam
* Aeva historica
* Aeva geologica
Broch Dun Carloway apud Lewis Scotiae.

Aetas ferrea[1] in archaeologia fuit tempus in cuiuslibet populi progressu, cum instrumenta usitata praecipue ex ferro facta obtinuerunt. Tempus ortus ascensusque huius metalli saepe cum aliis culturae mutationibus, maxime agricultura, religione, artibusque, conflixit.

In historia, aetas ferrea est proximum tempus princeps post aetatem aeneam in systemate aetatum trium, quo archaeologi societates praehistoricas in genera describunt. Longitudo aetatum et status socialis apud has societates secundum civitatem vel regionem geographicam variantur. Nullum aetatis ferreae tempus disertum in quibusvis societatibus noscitur: solum est tempus cum archaeologia fit minus grave quam historia memoriaeque posteris traditae. Mixturae ferreae sunt populares ut chalybs in plurimis rebus metallicis.

Tempora

Tectum in modum aetatis ferreae factum apud Fundum Butser in Hantonia Angliae.

Aetas ferrea coepisse putatur saeculo duodecimo a.C.n. in Asia, Perside, India (cum doctrina Vedica post Rigvedam), et Graecia (per saecula obscura). Alibi in Europa multo serius coepit, saeculo octavo a.C.n. in cultura Halstattensi Mediae Europae et saeculo sexto a.C.n. in Aetate Ferrea prae-Romana Europae Septentrionalis. Ars ferramentorum faciendorum in Africa Occidentali quoque ante 1200 a.C.n. in usu erat.[2][3][4]

Aetas ferrea dividi solet in duo genera, quae sunt prima (1200–1000 a.C.n.) et secunda aetas ferrea.

Nexus interni

Notae

  1. Adumbratio lexici Anglici et Latini 751[nexus deficit]; Del Col s.v. edad; Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. WSOY, 2001; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, 2009.
  2. Duncan E. Miller et N. J. Van Der Merwe, "Early Metal Working in Sub Saharan Africa" Journal of African History 35 (1994) 1–36; Minze Stuiver et N. J. Van Der Merwe, "Radiocarbon Chronology of the Iron Age in Sub-Saharan Africa"' Current Anthropology 1968.
  3. Roderick J. McIntosh, "How Old is the Iron Age in Sub-Saharan Africa?" Archaeological Institute of America (1999).
  4. Stanley B. Alpern, "Iron in Sub-Saharan Africa" (2005).

Bibliographia

Nexus externi

Unam legis e paginis de
aevis historicis
disserentibus

Vide etiam
* Aeva archaeologica
* Aeva geologica