Familia
Memoria
Lycurgus, Lycophronis filius e demo Butades (Graece Λυκοῦργος; natus ca. 390, mortuus 324 a.C.n.), fuit unus e decem oratoribus Atticis, vir magni nominis, qui duodecim annis reditus civitatis suae magna innocentia administravit[1] accerrimus malorum accusator. E quindecim orationibus quae Lycurgo tribuebantur,[2] una tantum, cui titulus "Contra Leocratem" servata est.[3]
Eteobutadarum sacerdotum gente ortus quae e rege mythico Erechtheo originem ducere gloriabatur[4] Lycurgus, ut multi alii, Isocratis et Platonis discipulus fuisse narrabatur. Eius avus Lycurgus et ipse appellatus a triginta tyrannis occisus publico funere honoratus erat[5]. Ab anno 338 aerario publico praepositus (in quo officio Eubulo successit) prosperitatem civitatis restituit[6], unde classem portusque ampliavit, theatrum lapideum Dionysi Lyceumque gymnasium aedificavit, ferias magnificentiores fecit[7]. Iam anno 335 Macedonibus suspectus erat et Alexander eius traditionem frustra petivit[8]. Item anno 324 divinis honoribus regi decretis sese opponebat[9]. Ob abstinentiam in magistratu gerendo magna auctoritate fruebatur et magna severitate adhibita velut morum censor post Chaeronensem cladem esse voluit. Primo Lysiclem strategum qui Chaeroneae imperabat accusavit et morte damnatus est[10]. Mox Areopagitam Autolycum et oratorem Demadem et sycophantas Aristogitonem et Menesaechmum apud iudices convicit[11]. Item ob peccata quae nobis nonnumquam minora videntur per eisangeliam, hoc est per actionem ad traditores destinatam, reos privatos quosdam homines faciebat pro quibus duas apologias ab Hyperide compositas adhuc habemus (Pro Lycophrone et Pro Euxenippo). Unica Lycurgi oratio servata Contra Leocratem simili modo Leocratem per eisangeliam proditionis accusat. Mortuo Lycurgo quia rationes aerarii sibi non constabant eius filii in carcerem coniecti sunt unde ab Hyperide (oratio Pro Lycurgi liberis[12]) defensi exire eis licuit.
Amatorem tragicae poesis fuisse Lycurgum manifestum est. Nam textum trium magnorum poetarum tragicorum, Aeschyli Sophoclis Euripidis, ne varietur stabilivit[13], cum antea actores ad libitum eum mutarent. Quin etiam in unica oratione quam legere hodie possumus pluries poetas citat et in primis longum locum ex Euripidis Erechtheo recitat.
Moriens tres filios ex uxore Callisto reliquit[14]. Anno 306 a.C.n. Stratocle suffragante Lycurgus statua[15] honoratus est et ex decreto maximus natu ex eius prole in prytaneo cenaturus erat[16].