Gestio
Populus
Commemoratio
Sigla
Tabula aut despectus
Macedonia Septentrionalis[1] (Macedonice Северна Македонија, Albanice Maqedonia e Veriut) est civitas Europae in paeninsula Balcanica sita, quae plus quam vicies centena milia incolarum et superficiem 25 713 chiliometrorum quadratorum habet. Civitas mediterranea est, Graeciae, Bulgariae, Serbiae, Kosoviae,[2] Albaniaeque</nowiki adiacens. Terra eius plerumque montuosa est et fere quinquaginta lacuum habet.
Olim pars Iugoslaviae, anno 1991 libertatem accepit et usque ad annum 2019 (res publica) Macedonia vel prior res publica Iugoslavica Macedonia appellabatur. Hoc nomen erat in controversia inter hanc civitatem et Graeciam propter regionem Graecam eiusdem nominis. Anno 2019 novum nomen Macedonia Septentrionalis confirmatum est.
Caput et urbs maxima est Scupi (Skopje), ubi habitant fere quarta pars omnium incolarum. Aliae urbes maximae sunt Bitolia, Cumanovum (Kumanovo), Prilapum (Prilep), Oaeneum (Tetovo). Maior pars incolarum ex Macedonibus Slavicis et quarta pars ex Albanis constat. Alii incolae sunt Turci, Romanes (Zingari), Serbi, Bosniaci, Aromanici. 70.7% sunt Christiani (fere omnes Orthodoxi) et 28.6% sunt Musulmani. Linguae publicae sunt Macedonica et Albanica.
Hic in antiquitate erat Paeonia, regnum Thracium vel Illyricum. Regio saeculo sexto ante aeram vulgarem in dicionem Persarum Achaemenidarum redacta, deinde saeculo quarto ante aer. vulg. in regnum Macedoniae incorporata est. Romani regionem saeculo secundo ante aer. vulg. vicerunt et eam partem provinicae Macedoniae fecerunt. Sub imperio Romano orientali (Byzantino), a saeculo sexto aerae vulgaris Slavi incursiones migrationesque saepe fecerunt, et saepe causa certationis inter imperium Byzantinum, Bulgaricum, Serbicum fuit. A saeculo quarto decimo ad vicesimum pars imperii Ottomanici fuit et anno 1913 in dicionem Serborum venit. In primo bello mundano fuit pars Bulgariae, deinde pars Regni Iugoslaviae. In secundo bello mundano iterum pars Bulgariae fuit, et ab 1945 ad annum 1991 pars rei publicae socialisticae foederativae Iugoslaviae.
In terra Macedoniae Septentrionalis aevo antiquo habitabant gentes plures: Macedones in parte meridionali, Paeones in parte orientali, Dentheleti in parte septentrionali, Paenestae in parte occidentali, atque in parte centrali etiam Pelagones, Derriopes, Lyncestes, Argestaei, Brygii, et aliae gentes minores haud cognitae.
Mense Martio 2020 Macedonia Septentrionalis iniit Consociationem ex pacto Atlantico Septentrionali.[3]
Urbes Macedoniae Septentrionalis 34 sunt sed decem principes sunt.
Macedonia Septentrionalis in octo regiones (Macedonice: регион) dividitur.
Regiones |
---|
Regio Orientalis (Источен) |
Regio Septemtrio-Orientalis (Североисточен) |
Regio Pelagoniensis (Пелагониски) |
Regio Pologensis (Полошки) |
Regio Scupiensis (Скопски) |
Regio Austro-Orientalis (Југоисточен) |
Regio Austro-Occidentalis (Југозападен) |
Regio Axiensis (Вардарски) |
Nomina antiqua et hodierna:
Vicimedia Communia plura habent quae ad Macedoniam Septentrionalem spectant. |
Lege Παιονία (κράτος) ("Macedonia Septentrionalis") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |
Situs geographici et historici: Locus: 41°39′0″N 21°43′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Store norske Lexikon |
Civitates |
Albania · Andorra · Armenia · Atropatene · Austria · Belgica · Bosnia et Herzegovina · Britanniarum regnum · Bulgaria · Cechia · Civitas Vaticana · Croatia · Cyprus · Dania · Estonia · Finnia · Francia · Georgia · Germania · Graecia · Helvetia · Hibernia · Hispania · Hungaria · Islandia · Italia · Lettonia · Lichtenstenum · Lituania · Luxemburgum · Macedonia Septentrionalis · Melita · Moldavia · Monoecus · Mons Niger · Nederlandia · Norvegia · Polonia · Portugallia · Romania · Russia · Ruthenia Alba · Serbia · Sanctus Marinus · Slovacia · Slovenia · Suecia · Turcia · Ucraina |
---|---|
Civitates statu dubio |
Abascia · Carabachia Superior · Cyprus septentrionalis · Donetskensis · Kosovia · Luganskensis · Ossetia Meridionalis · Transnistria |
Territoria obnoxia et statu dubio |
Acroterium et Decelea · Caesarea insula · Crimaea · Faeroae · Gibraltaria · Lisia · Riduna · Monapia · Sargia |
Kiro Gligorov 1991 • Boris Trajkovski 1999 • Branko Crvenkovski 2004 • Georgius Ivanov 2009 • Stephanus Pendarovski 2019 • Gordana Siljanovska-Davkova 2024 Capsae cognatae: Primi ministri rei publicae Macedonicae | |
Nicolaus Kljusev 1990 • Branko Crvenkovski 1994 • Ljubčo Georgievski 1998 • Branko Crvenkovski 2002 • Hari Kostov 2004 sine electione • Vlado Bučkovski 2004 • Nicolaus Gruevski 2006 • Aemilius Dimitriev 2016 sine electione • Zoran Zaev 2017 • Demetrius Kovačevski 2022 • Talat Xhaferi 2024 ad interim Capsae cognatae: Praesides rei publicae Macedonicae • Ministri rerum externarum Macedonici | |
Denko Maleski 1991 • Stephanus Crvenkovski 1993 • Ljubomir Frčkovski 1996 • Blagoja Handžiski 1997 • Alexander Dimitrov 1998 • Srgjan Kerim 2000 • Ilinka Mitreva 2001 • Slobodan Čašule 2001 • Ilinka Mitreva 2002 • Antonius Milošoski 2006 • Nicolaus Poposki 2011 • Nicolaus Dimitrov 2017 Capsae cognatae: Primi ministri rei publicae Macedonicae | |
Abdilaćim Ademi (2008–2016) • Imer Aliu (2006–2008?) • Teuta Arifi (2011–2013) • Dželjalj Bajrami (2008–2011) • Nevzat Bejta (2011–2013) • Blerim Bedžeti (2011–2016) • Ilirjan Bekiri (2006–2007) • Fatmir Besimi (2013–2016) • Mitko Čavkov (2013–2015) • Ljupčo Dimovski (2009–2016) • Musa Džaferi (2008–2016) • Talat Džaferi (2013–2016) • Laze Elenovski (2006–2008) • Nicolaus Gruevski • Tahir Hani (2013–2016) • Ivo Ivanovski (2008–2016) • Nedžati Jakupi (2008–2011) • Mile Janakieski • Gordana Jankuloska (2006–2015) • Živko Jankulovski (2006–2008?) • Gabriela Konevska (2006–2008?) • Zoran Konjanovski (2006–2007, 2008–2011) • Panče Kralev (2011–2013) • Michael Manevski (2006–2011) • Abduraman Memeti (2007–2008) • Ljupčo Meškov (2006–2008?) • Elisabetha Kančeska Milevska (2008–2016) • Antonius Milošovski (2006–2011) • Vasko Naumovski (2008–2011?) • Bujar Osmani (2008–2011) • Vladimirus Peševski (2009–2016) • Nicolaus Poposki (2011–2016) • Vera Rafajlovska (2006–2008) • Spiro Ristovski (2011–2016) • Sulejman Rušiti (2006–2008) • Valjon Saraćini (2011–2016) • Imer Selmani (2006–2008) • Trajko Slavevski (2006–2009) • Ace Spasenovski (2006–2009) • Dime Spasov (2013–2016) • Oliver Spasovski (2015–2016) • Zoran Stavrevski • Nicolaus Todorov (2009–2016) | |