Gestio
Populus
Commemoratio
Sigla
Tabula aut despectus
Principatus Monoeci (Francogallice: Principauté de Monaco [prɛ̃.si.po.te.d(ə).mɔ.na'ko]; Monoecense: Principatu de Múnegu; Italice: Principato di Monaco; Occitanice: Principat de Mónegue) est parva princeps urbs-civitas europaea, in Maris litore Francogallico interni sita. Civitatis fines terrestres a Francogallis cinguntur atque ad orientem undecim tantum passuum ab Italicorum finibus siti sunt. Monoecus (urbs) caput est, urbs maxima Mons Caroli.
Antiquitus Monoecum Ligures incolebant. Colonia Romana nomine "Portus Herculis Monoeci" facta est. Anno 1297 gens Grimaldorum Genuensis potita est principesque Monoeci adhuc Grimaldi sunt.
Monoecus in quattuor vicis vel antiquis municipiis (Quartiers sive Anciennes Communes) divisus est:
Omnes vici in regionibus (Secteurs sive Ilots seu Districts, aliter Quartiers) divisi sunt:
Sed solum tria oppida sunt:
Principatus Monoeci populus varia ethne habet:
Principatus Monoeci lingua sollemnis Lingua Francica est, quia Secundum Imperium Francicum in Monoeci Principatus historia gravem partem egit, vel in Franco-Monoecense Foedere, vel in Francicorum ducum imperio in Regno Sardiniae. Sed incolarum lingua nationalis Lingua Monoecensis (Monoecense Munegascu et Francice Monégasque) est, quia Monoecensis gens (circiter 7800, 21.6 % incolarum universorum) sic loquitur. Parvae comunitates quae loquuntur Italicam (19 %, propter propinquitam Rei Publicae Italicae), Occitanicam (minima pars) Anglicamque (9 %) sunt.
Principatus Monoeci civitatis religio atque maxima officialisque ecclesia, secundum suam Constitutionem, est Catholica Apostolica Romana Religio. Christiani 83.2 % universi populi sunt. In Monte Caroli Communionis Anglicanae Ecclesia et Religionis Iudaicae Societas (2.9 %) sunt. Monoecensum gentium 12.9 % atheum est.
Principatus vexillum Monoeci Vexillum appellatur.
Caput principatus princeps Albertus II Grimaldorum est, quia patri suo principi Ranierii III Grimaldorum die 6 Aprilis 2005 successit. Sergius Telle minister civicus, i.e. dux regiminis, die 4 Ianuarii 2016 nominatus est.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Monoecum spectant. |
Lege Μόνοικος ("Principatus Monoeci") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |
Situs geographici et historici: Locus: 43°43′52″N 7°25′12″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • "06900" apud INSEE • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |
Civitates |
Albania · Andorra · Armenia · Atropatene · Austria · Belgica · Bosnia et Herzegovina · Britanniarum regnum · Bulgaria · Cechia · Civitas Vaticana · Croatia · Cyprus · Dania · Estonia · Finnia · Francia · Georgia · Germania · Graecia · Helvetia · Hibernia · Hispania · Hungaria · Islandia · Italia · Lettonia · Lichtenstenum · Lituania · Luxemburgum · Macedonia Septentrionalis · Melita · Moldavia · Monoecus · Mons Niger · Nederlandia · Norvegia · Polonia · Portugallia · Romania · Russia · Ruthenia Alba · Serbia · Sanctus Marinus · Slovacia · Slovenia · Suecia · Turcia · Ucraina |
---|---|
Civitates statu dubio |
Abascia · Carabachia Superior · Cyprus septentrionalis · Donetskensis · Kosovia · Luganskensis · Ossetia Meridionalis · Transnistria |
Territoria obnoxia et statu dubio |
Acroterium et Decelea · Caesarea insula · Crimaea · Faeroae · Gibraltaria · Lisia · Riduna · Monapia · Sargia |
Honoratus II • Ludovicus I • Antonius I • Ludovica Hippolyta • Iacobus • Honoratus III • Honoratus IV • Honoratus V • Florestanus • Carolus III • Albertus I • Ludovicus II • Rainerius III • Albertus II Capsae cognatae: Ministri civici principatus Monoeci | |
Aemilius Flach • Georgius Jaloustre • Raimundus Le Bourdon • Mauritius Piette • Henricus Mauran • Mauritius Bouilloux-Lafont • Henryicus Mauran • Aemilius Roblot • Petrus Blanchy • Petrus de Witasse • Petrus Blanchy • Iacobus Rueff • Petrus Voizard • Henricus Soum • Aemilius Pelletier • Petrus Blanchy • Ioannes Reymond • Paulus Demange • Franciscus Desiderius Gregh • Andreas Saint-Mleux • Ioannes Herly • Ioannes Ausseil • Iacobus Dupont • Paulus Dijoud • Michael Lévêque • Patricius Leclercq • Ioannes Paulus Proust • Michael Roger • Aegidius Tonelli • Sergius Telle • Petrus Dartout Capsae cognatae: Principes Monoeci | |