Magna scopuli pars a Vivario Marino Magnae Curalii Obicis protegitur, quod effectum usus humani inhibet, sicut piscatus et periegesis. Inter alias circumiectorum res quae scopulum eiusque oecosystema premunt sunt surface runoff,? mutatio climatis cum ampla curalii dealbificatione, et cyclica numeri Acanthasterorum planci incrementa.
Magna Curalii Obex, diu a populis Aboriginalibus Australianis et Insulanis Freti Torresiani usurpata, est magna culturarum et studiosi rerum divinarum animi incolarum regionis pars. Scopulus est locus peregrinatoribus gratissimus, praecipue in regionibus Insularum Whitsunday? et Cairns. Periegesis magni momenti in oeconomia regionis est, quae circa $3 billiones Australianos per annum olim reddidit.[11]
Magna Curalii Obex est distincta Cordillerae Australianae Orientalis proprietas, minores Insulas Murray comprehendens.[12] Extenditur a Freto Torresiani (inter Caionem Bramble, eius septentrionalissimam insulam, et australe Papuae Novae Guineae litus) ad septentriones, usque ad transitum nominis expers inter Insulam Dominae Elliot (eius insulam australissimam) et Insulam Fraser ad australem. Insula Dominae Elliot per spatium geodesicum situs est 1915 chiliometra ad meridio-orientalem Caionis Bramble.[13]
↑Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
↑The Great Barrier Reef World Heritage Area, quae in 344 400 chiliometris quadratis consistit, 2900 scopulos habet; inter hoc autem systema non sunt scopuli in Freto Torresianum inventi, cui est area aestimata circa 37 000 chiliometrorum quadratorum et fortasse 750 scopuli et vada (Hopley et al., p. 1).
↑A. K. Lobeck, Physiographic Diagram of Australia (Novi Eboraci: The Geological Press, Columbia University, 1951): "to accompany text description and geological sections which were prepared by Joseph Gentili and R. W. Fairbridge of the University of Western Australia."
Bell, Peter. 1998. AIMS: The First Twenty-Five Years. Townsville: Australian Institute of Marine Science. ISBN 978-0-642-32212-8.
Bowen, James, et Margarita Bowen. 2002. The Great Barrier Reef: History, Science, Heritage. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-82430-3.
Coleman, Neville. 1997. Tauchen und Reisen: Great Barrier Reef, Australien. Delius Klasing. ISBN 3-7688-1062-3.
Done, T. J. 1982. Patterns in the Distribution of Coral Communities across the Central Great Barrier Reef. Coral Reefs 1(2):95–107. doi 10.1007/BF00301691.
Doubilet, David. 2002. Great Barrier Reef. Hamburgi: National Geographic. ISBN 3-934385-83-4/
Hutchings, Pat, Mike Kingsford, et Ove Hoegh-Guldberg. 2008. The Great Barrier Reef: Biology, Environment and Management. CSIRO Publishing. ISBN 978-0-643-09557-1.
Lucas, P. H. C., et al. 1997. The Outstanding Universal Value of the Great Barrier Reef World Heritage Area. Great Barrier Reef Marine Park Authority. ISBN 0-642-23028-5.
Mather, P., et I. Bennett, eds. 1993. A Coral Reef Handbook: A Guide to the Geology, Flora and Fauna of the Great Barrier Reef. Ed. 3a. Chipping North: Surrey Beatty & Sons Pty Ltd. ISBN 0-949324-47-7.
Rinaldi, Roberto. 1999. The Great Barrier Reef Dive Guide. Abbeville Press. ISBN 0-7892-0456-8. EAN 9780789204561.
Rinaldi, Roberto, ed. 2001. Australien: Enzyklopädie der Unterwasserwelt.ISBN 3-86132-222-6.
Smithers, Scott G., et Kevin E. Parnell. 2007. The Geomorphology of the Great Barrier Reef: Development, Diversity, and Change. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-85302-6. LCCN 2007279540.