Londinium magno incendio uritur.

Magnum Londinii incendium fuit maior conflagratio, quae medium Londinium urbem Anglicam a die Solis 2 Septembris ad diem Mercurii 5 Septembris anno 1666 pervastavit.[1] Ignis mediaevalem urbem Londinium intra antiquum Romanum murum urbanum ussit. Minatus est, sed non attigit, Westmonasterium districtum aristocraticum, Palatium Aulae Albae Caroli II, et plures hominum egentium vicos suburbanos.[2] Circa 13 200 domuum, 87 templa paroechialia, veterem cathedralem Sancti Pauli, et plurima urbis aedificia consumavit. Aestimantur flammae domus 70 000 ex 80 000 habitantium urbanorum destruxisse.[3] Numerus mortuorum ignoratur, sed usitate parvus putatur, quia solum sex obitus in tabulis publicis relati sunt.

Nexus interni

Magna Londinii pestis

Notae

[recensere | fontem recensere]
  1. Omnes dies secundum calendarium Iulianum hic dantur. Mos in historia Britannica est dies tempore rerum adhibere. Anni dierum inter 1 Ianuarii et 25 Martii aptantur ut die 1 Ianuarii secundum Modum Novum incipiant.
  2. Porter, 69–80.
  3. Tinniswood, 4, 101.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Magnum Londinii incendium spectant.

Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!