Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Mancunium,[1][2] aevo Romano Mamucium[3][4] (Anglice Manchester), est urbs in Anglia sita, ubi anno 2001 habitabant 422 300 incolarum. Mancunium, Britanniarum Regni urbs secunda a maxima multitudine incolarum, medio in comitatu metropolitano Mancunio Maiore (Greater Manchester) iacet, qui comitatus 2 438 000 incolarum habet.
Urbanae pediludii societates sunt Mancunienses Uniti et Mancunium Urbs. Et in historia fabricas texturae erant, ubi Fridericus Engels negotium factus fuit.
Sicut Britanniae fere omni, urbi Mancunio clima est oceanicum per enumerationem Köppen–Geiger, in stationes quattuor divisum, aestatibus mitibus, hieme modice frigida; temperatura aëris media a mense Decembri ad Februarium 4.5° atque mensibus Iulio et Augusto 16.5°, minima inter 1.5° et 12.5°, maxima inter 7.5° et 20.5°, sed minima extrema usque hodie nota −13.5°, maxima extrema 33.7°; pluviis mense Februario ad 51 mm tantum, mense Octobri ad 92 mm elevatis; diebus pluviosis per annum totum fere 143, nivosis fere 20 incidentibus; humiditate relativa inter mensuras 86% et 89% reperta, horis solis fulgentis mense Ianuario 52, mense Maio 188, per annum totum 1 416 relatis.[5]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Mancunium spectant. |
Lege Μαγκούνιον ("Mancunium") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |