Meditrinae imago, Andesinae(fr) reperta

Meditrinalia erant festum Romanum, quod die 11 Octobris celebrabatur. Vindemiae erat festum; Meditrinalibus primo mustum novum probabatur et musto veteru miscebatur. Varro haec a sacrificantibus dicta refert:

vetus novum vinum bibo, novo veteri morbo medeor[1].

Meditrinae Aesculapii filiae festum dedicatum esse dicitur, sed non sine dubio. Fasti Amiterni et Fasti fratrum Arvalium die 11 Octobris festum Iovis indicant; fortasse, sicut alterae feriae vindemiatorum, Vinalia Priora et Rustica, Iovi Meditrinalia dedicata sunt.

Notae

  1. De lingua Latina VI 21. Cf. Fest. s.v.

Nexus externi


AdoniaAgonaliaAmbarvalia • Amburbium • Argei • Armilustrium • Ludi Apollinares • AugustaliaBacchanaliaSacra Bonae Deae • Brumalia • Ludi Capitolini • CaprotiniaCaristiaCarmentaliaCerealia • Compitalia • ConsualiaDivalia • Eponalia • EquirriaEquus October • Faunalia • Februa • FeraliaFloraliaFontinaliaFordicidia • Furrinalia • HilariaIeiunium CererisIovis epulumLarentaliaFeriae LatinaeLemuraliaLiberalia • Lucaria • LupercaliaMatraliaMatronaliaMeditrinaliaMegalesia • Mercuralia • Navigium IsidisNemoralia • Neptunalia • Opalia • Opiconsivia • ParentaliaPariliaPortumnalia • Poplifugia • Ludi Plebeii • QuinquatriaQuinquatrus minusculae • Quirinalia • RegifugiumRobigalia • Ludi Romani • SaturnaliaSol invictus • Rosalia • Ludi Saeculares • Sementivae • Septimontium • Ludi Taurii • Terminalia • Tubilustrium • Veneralia • Sacra Veneris GenetricisVertumnaliaVestalia • Vinalia • Vitulatio • Volturnalia • Vulcanalia