Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Monstarum[1][2][3](-i, n.) (alia nomina: Martarita, Mostar[4][5]; vulgo Mostar) est urbs Bosniae et Herzegovinae quae in regione Herzegovina ad fluvium Naronem (Narentam) sita. Secundum anni 1991 censum, urbs 126 628 incolarum habet. Urbs est caput Pagi Herzegovinae-Narentae. Urbani Mostarenses[5] appellari possunt.
Nomina Mandetrium,[6][7][8] Andetrium[7][6] in fontibus saeculorum XVII, XVIII, XIX Mostarae per errorem assignantur. Haec enim nomina sunt loci Imperii Romani haud longe ab Adriatico mare distantis.
Aedificium notum est Pons Mostarensis. Pons est situs humanitatis patrimonium ab UNESCO tributum.
Mandetrium cum Dumno (antea Delminio) est sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae in Bosnia et Herzegovina. Nomen sedis est Dioecesis Mandetriensis-Dumnensis vel Dioecesis Mandetriensis-Dalminiensis (-Tribuniensis et Marcanensis). Antiquo Dioecesis Tribuniensis et Marcanensis nomen fuit.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Mostarum spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 43°20′37″N 17°48′27″E • GeoNames • Facebook Places • Store norske Lexikon |