Wikidata Oliverius Cromwellus
Res apud Vicidata repertae:
Oliverius Cromwellus: imago
Oliverius Cromwellus: imago
Oliverius Cromwellus: subscriptio
Oliverius Cromwellus: subscriptio
Nativitas: 25 Aprilis 1599; Huntingtonia
Obitus: 3 Septembris 1658; Palace of Whitehall
Patria: Anglia, Commonwealth of England, The Protectorate

Familia

Genitores: Robert Cromwell; Elizabeth Steward
Coniunx: Elizabeth Cromwell
Proles: Richardus Cromwell, Bridget Cromwell, Mary Cromwell, Countess Fauconberg, Elizabeth Claypole, Henry Cromwell, Frances Cromwell, Robert Cromwell, Oliver Cromwell

Memoria

Insignia heraldica

Oliverius Cromwellus: insigne
Oliverius Cromwellus: insigne

Olivarius[1] sive Oliverius Cromwellus[2][3][4] (25 Aprilis 15993 Septembris 1658), fuit rerum novarum cupidus et Dominus Protector rei publicae Angliae, Scotiae, Hiberniaeque ab anno 1653 usque ad mortem suum.

Olivarius Cromwell a Petro Lely pictus

Ex origine fuit legatus in Camera Communium, in bello civili acto a Parlamento contra Carolum I regem primo fecit consilia, tum dux factus est aciei Parlamenti. Iussu eius carnificato Carolo I rege temptationes omnes Stuartorum Angliam in rem publicam a rege absoluto rectam mutare sunt finitae, sed etiam Cromwelli temptationes Angliam in liberam mutare civitatem tandem fuerunt sine effectu.

Vita

Olivarius Cromwell, filius nobilis minoris Roberti Cromwelli (ca. 15601617) et uxoris, Elisabethae Stuartae (15641654), natus est Huntingtoniae. Pater prognatus fuit a Catharina Cromwelle, sorore natu maiore Thomae Cromwelli, qui rege Henrico VIII Dominus Cancellarius Ecclesiam Anglicam a Roma solverat. Verisimile, ut significarent annexum clarum, Catharinae infantes sumpserunt nomen eius, quamquam Catharina maritus habebat.

Primitiae Cromwelli in Senatu Anglicano

Cum Cantabrigiae studeret, Oliverius Cromwell primo occurrit cogitationibus Puritanorum factionis, sed Puritanus confitens tantum factus est 1628 et 1629, cum primo legatus Huntingtoniae in Camera Communium sederet. Undecim annis 16291640, in quibus Carolus I sine Parlamento conabatur regere, Cromwell Huntingtoniae possessor praedii dives vivebat.

Anno 1640, rex Senatum iterum convenire iussit, quod instanter opus ei fuit pecunia pro bello contra Scotiam. Cromwellus statim secutus est regis inimicos pro approbatione pecuniae postulantes libertates politicas.

Bellum civile

Cum rex conatus esset duces inimicorum politicorum suorum in Camera Communium prehendere, bellum coeptum est civile primum. Cromwellus sua pecunia utens plures equites loricatos, e quibus postea facti sunt copiae nomine "Ironsides," copiae equitibus constantes Parlamenti, contra regis copias duxit. Ita magnam Cromwellus conlationem fecit victoriae contra regis copias proelio Marstonis Mooris? (1644) confectae. Cum affectus esset a Parlamento penso collocandi copiarum senatus, Cromwell copias nominatas New Model Army? fecit, quarum dux Carolum regem proelio apud Naesbeiam acto vicit.

Cromwellus et Senatus quaesiverunt quid iure utente factu sit rege capto, sed Caroli I fuga et foedere eius cum Scoticos bellum civile coeptum est secundum 1648 rege iterum capto confectum, sed, quod rex etiam tunc in iure suo divino perseveravit et se Parlamento affici potentia minore non voluit, Cromwellus nullam potestatem consentiendi vidit. Decrevit "eius caput et corona in eo desecare." Post iudicium, quo Senatum condemnavit "Carolum Stuartum" causa proditionis magnae regnique tyranni, rex Ianuario 1649 carnificatus est. Die 15 Maii eiusdem anni, Anglia rite facta est civitas libera.

Dux imperii Anglici

Cromwellis iram incolarum auxit, et Scotiae et Hiberniae, quae—tandem civitates non subiectae—expugnatae copiis Angliae. Caedes Droghedae circa quattuor milia hominum—circa tria milia militum regis et omnes viri armati, cives, captivi, sacerdotes Ecclesiae Catholicae—trucidata sunt post oppidi expugnatione. Cromwell censuit iussum suum esse rectum, nam oppidi defensores pugnare non desideraverant, ut mos belli erat, muris oppidi expugnatis. Die 3 Septembris 1650 Oliver Cromwell apud Dunbar oppidum exercitum Scotorum duce Carolo II rege Angliae et Scotiae vicit. Carolus II iam die 5 Februarii 1649 rex Scotorum electus erat et - quamquam Cromwell interea Edimburgum expugnaverat, die 1 Ianuarii 1651 rex coronatus est. Die 3 Septembris 1651 - Oliver Cromwell regem Carolum II apud Vigorniam iterum vicit; qui in Franciam fugit.

Tempore pacis post bella civilia Cromwellus Dominus Protector regebat imperium Anglicum. Die 3 Septembris 1654 Parlamentum eum Dominum Protectorem perpetuum eligit. Officium autem regis ei a Parlamento anno 1657 oblatum non assumpsit. Seditiones in fine belli factas (quod aes militare non datum est) crudelissime oppressit. Anno 1653 ministros suos dimisit; ratio rei publicae gerendae eius causa fuit belli primi inter Angliam et Bataviam (16521654). Per gradus paucos, regnum Cromwelli simile factum est dictaturae militiae.

Tribus annis post mortem Cromwelli (cuius filius Richardus Cromwellus successor mansit sine ulla gloria) die 3 Septembris 1658 Senatum Carolum II affecit officio regis.

Anno 1661, cadaver Cromwellis effosum et tum "carnificatum" est. Reliquia eius defossa prope oppidum Tyburnum.

Nomen

Cromwell in nummis et sigillis nomen titulosque eius sic scripsit: in Magno Sigillo Angliae, OLIVARIVS DEI GRA[TIA] REIP[VBLICAE] ANGLIÆ SCOTIÆ ET HIBERNIÆ &C PROTECTOR; in nummis, OLIVAR[IVS] D[EI] G[RATIA] R[EI]P[VBLICAE] ANG[LIAE] SCO[TIAE] ET HIB[ERNIAE] &C PRO[TECTOR].

Notae

  1. Cf. legenda nummorum: "OLIVAR[IVS] D[EI] G[RATIA] R[EI]P[VBLICAE] ANG[LIAE] SCO[TIAE] ET HIB[ERNIAE] &C PRO[TECTOR]"
  2. Cromwellus se in multis epistolis Oliverium sic nominat; vide Literae Oliverii Protectoris in Robert Fletcher, The Prose Works of John Milton; with an Introducory Review (Londinii: William Ball, 1838), pp. 792–819.
  3. Payne Fisher, Irenodia Gratulatoria, sive illustrissimi amplissimiq; viri Oliveri Cromwelli (Cantabrigiae: T. Newcomb, 1652).
  4. "Oliverius Cromvellus": [1]

Bibliographia

Numismatica

Nexus externi

Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Grove Art • Deutsche Biographie • Store norske leksikon
Vicimedia Communia plura habent quae ad Olivarium Cromwell spectant.
Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Grove Art • Deutsche Biographie • Store norske leksikon
Reges Angliae 1066–1707

Gulielmus I 1066 • Gulielmus II 1087 • Henricus I 1100 • Stephanus 1135 • Henricus II 1154 • Ricardus I 1189 • Iohannes 1199 • Henricus III 1216 • Eduardus I 1272 • Eduardus II 1307 • Eduardus III 1327 • Ricardus II 1377 • Henricus IV 1399 • Henricus V 1413 • Henricus VI 1422 • Edwardus IV 1461 • Edwardus V 1483 • Ricardus III 1483 • Henricus VII 1485 • Henricus VIII 1509 • Edwardus VI 1547 • Ioanna 1553 • Maria I 1553 • Elisabetha I 1558 • Iacobus I 1603 • Carolus I 1625–1649 • Oliverius Cromwellus protector 1653-1658 • Ricardus Cromwellus protector 1658–1659 • Carolus II 1660 • Iacobus II 1685 • Gulielmus III 1689–1702 • Maria II 1689–1694 • Anna 1702